previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

sed priusquam generatim haec persequamur, indicari convenit quae prodidit onesicritus classe alexandri circumvectus in mediterranea persidis ex india, enarrata proxime a iuba, deinde eam navigationem, quae his annis comperta servatur hodie.

onesicriti et nearchi navigatio nec nomina omnia habet mansionum nec spatia, primumque xylinepolis ab alexandro condita, unde ceperunt exordium, iuxta quod flumen aut ubi fuerit non satis explanatur. haec tamen digna memoratu produntur ab iis; oppidum a nearcho conditum in navigatione et flumen arbium navium capax; contra insula, distans lxx stadiis, alexandria condita a leonnato iussu alexandri in finibus gentis, argeruus portu salubri, flumen tonberum navigabile, circa quod pasirae; deinde ichthyophagi tam longo tractu, ut xxx dierum spatio praenavigaverint; insula quae solis appellatur et eadem nympharum cubile, rubens, in qua nullum non animal absumitur incertis causis; ori gens, flumen carmaniae hyctanis, portuosum et auro fertile. ab eo primum septentriones apparuisse adnotavere, arcturum neque omnibus cerni noctibus nec totis umquam. achaemenidas usque illo tenuisse. aeris et ferri metalla et arrenici ac mini exerceri. inde promunturium carmaniae est, ex quo in adversam oram ad gentem arabiae macas traiectus distat [l] p.; insulae tres, quarum oracta tantum habitatur aquosa, a continente [xxv] p., insulae quattuor iam in sinu ante persida - circa has hydri marini vicenum cubitorum adnatantes terruere classem - , insula athotadrus, item gauratae, in quibus gyani gens; flumen hyperis in medio sinu persico, onerariarum navium capax, flumen sitioganus, quo pasargadas septimo die navigatur, flumen navigabile phristimus, insula sine nomine, flumen granis modicarum navium - per susianen fluit, dextra eius accolunt dexi montani, qui bitumen perficiunt - , flumen zarotis, ostio difficili nisi peritis, insulae duae parvae; inde vadosa navigatio, palustri similis, per euripos tamen quosdam peragitur; ostium euphratis, lacus quem faciunt eulaeus et tigris iuxta characen, inde tigri susa. festos dies ibi agentem alexandrum invenerunt septimo mense post quam digressus ab iis fuerat patalis, tertio navigationis. sic alexandri classis navigavit; postea ab syagro arabiae promunturio patalen favonio, quem hippalum ibi vocant, peti certissimum videbatur, [30xiii]30 [xxxii] p. aestimatione.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: