previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

oritur in regione armeniae maioris, fonte conspicuo in planitie. loco nomen elegosine est; ipsi qua tardior fluit diglito; unde concitatur, a celeritate tigris incipit vocari: ita appellant medi sagittam. influit in lacum aretissam, omnia inlata pondera sustinentem et nitrum nebulis exhalantem. unum genus ei piscium est, idque transcurrentis non miscetur alveo, sicut neque e tigri pisces in lacum transnatant. fertur autem et cursu et colore dissimilis transvectusque occurrente tauro monte in specum mergitur subterque lapsus a latere altero eius erumpit. locus vocatur zoaranda; eundem esse manifestum, quod demersa perfert. alterum deinde transit lacum, qui thospites appellatur, rursusque in cuniculos mergitur, post [xxii] p. circa nymphaeum redditur. tam vicinum arsaniae fluere eum in regione arrhene claudius caesar auctor est, ut, cum intumuere, confluant nec tamen misceantur leviorque arsanias innatet mmmm ferme spatio, mox divisus in euphraten mergatur. tigris autem, ex armenia acceptis fluminibus claris parthenia ac nicephorione, arabas orroeos adiabenosque disterminans et quam diximus mesopotamiam faciens, lustratis montibus gordyaeorum circa apameam mesenes oppidum, citra seleuciam babyloniam [cxxv] p. divisus in alveos duos, altero meridiem ac seleuciam petit mesenen perfundens, altero ad septentrionem flexus eiusdem gentis tergo campos cauchas secat. ubi remeavere aquae, pasitigris appellatur, postea recipit ex media choaspen atque, ut diximus, inter seleuciam et ctesiphontem vectus in lacus chaldaicos se fundit eosque [lxii] p. amplitudine implet; mox vasto alveo profusus dextra characis oppidi infertur mari persico [x] p. ore. inter duorum amnium ostia [xxv] p. fuere, ut alii tradunt, [vii], utroque navigabili. sed longo tempore euphraten praeclusere orcheni et accolae agros rigantes, nec nisi per tigrim defertur in mare.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: