previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

proxima tigri regio parapotamia appellatur. in ea dictum est de mesene; oppidum eius dabitha. cui iungitur chalonitis cum ctesiphonte, non palmetis modo, verum et olea pomisque arbusta. ad eam pervenit zagrus mons, ex armenia inter medos adiabenosque veniens supra paraetacenen et persida. chalonitis abest a perside [ccclxxx] p.; tantum a caspio mari et a syria abesse conpendio itineris aliqui tradunt. inter has gentes atque mesenen sittacene est, eadem arbelitis et palaestine dicta. oppidum eius sittace graecorum, ab ortu et sabdata, ab occasu autem antiochia inter duo flumina tigrim et tornadotum, item apamea, cui nomen antiochus matris suae inposuit; tigri circumfunditur haec, dividitur archoo. infra est susiane, in qua vetus regia persarum susa, a dario hystaspis filio condita; abest ab seleucia babylonia [ccccl] p., tantundem ab ecbatanis medorum per montem carbantum. in septentrionali tigris alveo oppidum est barbitace; abest a susis cxxxv p. ibi mortalium soli auri miro odio contrahunt id defodiuntque, ne cui sit in usu. susianis ad orientem versus iunguntur oxii latrones et mizaeorum xl populi, liberae feritatis. supra eos parent parthis mardi et saitae ii qui praetenduntur supra elymaida, quam persidi in ora iunximus. susa a persico mari absunt [ccl] p. qua subiit ad eam classis alexandri pasitigri, vicus ad lacum chaldaicum vocatur aple, unde susa navigatione [lxii] d p. absunt. susianis ab oriente proximi sunt cossiaei, supra cossiaeos ad septentrionem massabatene sub monte cambalido, qui est caucasi ramus, inde mollissimo transitu in bactros.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: