previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

charax, oppidum persici sinus intimum, a quo arabia eudaemon cognominata excurrit, habitatur in colle manu facto inter confluentes dextra tigrim, laeva eulaeum, [ii] p. laxitate. conditum est primum ab alexandro magno, colonis ex urbe regia durine, quae tum interiit, deductis, militum inutilibus ibi relictis; alexandriam appellari iusserat pagumque pellaeum a patria sua, quem proprie macedonum fecerat. flumina id oppidum expugnavere; postea restituit antiochus quintus regum et suo nomine appellavit, iterumque infestatum spaosines sagdodonaci filius, rex finitimorum arabum, quem iuba satrapen antiochi fuisse falso tradit, oppositis molibus restituit nomenque suum dedit, emunito situ iuxta in longitudinem [vi] p., in latitudinem paulo minus. prius fuit a litore stadiis x - maritimum etiam vipsania porticus habet - , iuba vero prodente [l] p.; nunc abesse a litore [cxx] legati arabum nostrique negotiatores, qui inde venere, adfirmant. nec ulla in parte plus aut celerius profecere terrae fluminibus invectae. magis id mirum est, aestu longe ultra id accedente non repercussas. hoc in loco genitum esse dionysium, terrarum orbis situs recentissimum auctorem, quem ad commentanda omnia in orientem praemiserit Divus Augustus ituro in armeniam ad parthicas arabicasque res maiore filio, non me praeterit nec sum oblitus sui quemque situs diligentissimum auctorem visum nobis introitu operis: in hac tamen parte arma romana sequi placet nobis iubamque regem, ad eundem gaium caesarem scriptis voluminibus de eadem expeditione arabica.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: