previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

simili modo et de mensura eius varia prodidere, primus dalion ultra meroen longe subvectus, mox aristocreon et bion et basilis, simonides minor etiam quinquennio in meroe moratus, cum de aethiopia scriberet. nam timosthenes, classium philadelphi praefectus, sine mensura dierum lx a syene meroen iter prodidit, eratosthenes [dcxxv], artemidorus [dc], sebosus ab aegypti extremis [30xvi]30 [lxxv], unde proxime dicti [30xii]30 [l]. verum omnis haec finita nuper disputatio est, quoniam a syene [dcccc lxxv] neronis exploratores renuntiavere his modis: a syene hieran sycaminon [liiii] p., inde tama [lxxii] regione euonymiton aethiopum, primi [cxx], acinam [lxiiii], pitaram [xxv], tergedum [cvi]. insulam gagauden esse in medio eo tractu; inde primum visas aves psittacos et ab altera, quae vocetur artigula, animal sphingion, a tergedo cynocephalos. inde nabata [lxxx]; oppidum id parvum inter praedicta solum. ab eo ad insulam meroen [ccclx]. herbas circa meroen demum viridiores, silvarumque aliquid apparuisse et rhinocerotum elephantorumque vestigia. ipsum oppidum meroen ab introitu insulae abesse [lxx] p., iuxtaque aliam insulam tadu dextro subeuntibus alveo, quae portum faceret. aedificia oppidi pauca; regnare feminam candacen, quod nomen multis iam annis ad reginas transiit; delubrum hammonis et ibi religiosum et toto tractu sacella. cetero cum potirentur rerum aethiopes, insula ea magnae claritatis fuit. tradunt armatorum [ccl] dare solitam, artificum [iii]. alii reges aethiopum xlv esse hodie traduntur. universa vero gens aetheria appellata est, deinde atlantia, mox a vulcani filio aethiope. animalium hominumque monstrificas effigies circa extremitates eius gigni minime mirum, artifici ad formanda corpora effigiesque caelandas mobilitate ignea. ferunt certe ab orientis parte intima gentes esse sine naribus, aequali totius oris planitie, alias superiore labro orbas, alias sine linguis. pars etiam ore concreto et naribus carens uno tantum foramine spirat potumque calamis avenae trahit et grana eiusdem avenae sponte provenientis ad vescendum. quibusdam pro sermone nutus motusque membrorum est. quibusdam ante ptolemaeum lathyrum regem aegypti ignotus fuit usus ignium. quidam et pygmaeorum gentem prodiderunt inter paludes ex quibus nilus oriretur. in ora autem ubi dicemus continui montes ardentibus similes rubent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: