previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

trogodytis et rubro mari a meroe tractus omnis superponitur, a napata tridui itinere ad rubrum litus, aqua pluvia ad usum conpluribus locis servata, fertilissima regione quae interest auri. ulteriora atabuli, aethiopum gens, tenent. dein contra meroen megabarri, quos aliqui adiabaros nominavere; oppidum habent apollinis. pars eorum nomades quae elephantis vescitur. ex adverso in africae parte macrobii, rursus a megabarris memnones et dabelli dierumque xx intervallo critensi. ultra eos dochi, dein gymnetes, semper nudi, mox anderae, mattitae, mesaches; hi pudore atri coloris tota corpora rubrica inlinunt. at ex africae parte medimni, dein nomades, cynocephalorum lacte viventes, alabi, syrbotae, qui octonum cubitorum esse dicuntur. aristocreon libyae latere a meroe oppidum tollen dierum v itinere tradit; inde dierum xii esar oppidum aegyptiorum qui psammetichum fugerint; in eo prodente se [ccc] habitasse; contra in arabico latere diaron oppidum esse eorum. bion autem sapen vocat quod ille esar; et ipso nomine advenas significari. caput eorum in insula sembobitin, et tertium in arabia sinat. inter montes autem et nilum simbarri sunt, phalliges, in ipsis vero montibus asachae multis nationibus. abesse a mari dicuntur dierum v itinere; vivunt elephantorum venatu. insula in nilo sembritarum reginae paret. ab ea nubaei aethiopes dierum viii itinere; oppidum eorum nilo inpositum tenupsis. sesambri, apud quos quadrupedes omnes sine auribus, etiam elephanti. at ex africae parte ptonebari, ptoemphani, qui canem pro rege habent, motu eius imperia augurantes, harusbi oppido longe ab nilo sito, postea archisarmi, phalliges, marigarri, chasamari. bion et alia oppida in insulis tradit: a sembobiti meroen versus dierum toto itinere xx proximae insulae oppidum seberritarum sub regina et aliud asara, alterius oppidum darden; tertiam medoen vocant, in qua oppidum asel, quartam eodem quo oppidum nomine garroen. inde per ripas oppida nautis, modum, demadatin, secundum, collocat, secande, navectabe cum agro psegipta, candragori, arabam, summaram. regio supra sirbitum, ubi desinunt montes, traditur a quibusdam habere maritimos aethiopas, nisicathas, nisitas, quod significat ternum et quaternum oculorum viros, non quia sic sint, sed quia sagittis praecipua contemplatione utantur. ab ea vero parte nili, quae supra syrtes maiores oceanumque meridianum protendatur, dalion vacathos esse dicit, pluvia tantum aqua utentes, cisoros, logonporos ab oecalicibus dierum v itinere, vsibalchos, isbelos, perusios, ballios, cispios. reliqua deserta, dein fabulosa: ad occidentem versus nigroe, quorum rex unum oculum in fronte habeat, agriophagi, pantherarum leonumque maxime carnibus viventes, pamphagi, omni mandentes, anthropophagi, humana carne vescentes, cynamolgi caninis capitibus, artabatitae quadrupedes, ferarum modo vagi, deinde hesperioe, perorsi et quos in mauretaniae confinio diximus. pars quaedam aethiopum locustis tantum vivit fumo et sale duratis in annua alimenta; hi quadragesimum vitae annum non excedunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: