previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

insulas toto eo mari et ephorus conplures esse tradidit et eudoxus et timosthenes, clitarchus vero alexandro regi renuntiatam adeo divitem, ut equos incolae talentis auri permutarent, alteram ubi sacer mons opacus silva repertus esset, destillante arboribus odore mirae suavitatis. contra sinum persicum cerne nominatur insula adversa aethiopiae, cuius neque magnitudo neque intervallum a continente constat; aethiopas tantum populos habere proditur. ephorus auctor est a rubro mari navigantes in eam non posse propter ardores ultra quasdam columnas - ita appellantur parvae insulae - provehi. polybius in extrema mauretania contra montem atlantem a terra stadia viii abesse prodidit cernen, nepos cornelius ex adverso maxime carthaginis a continente p. m, non ampliorem circuitu [ii]. traditur et alia insula contra montem atlantem, et ipsa atlantis appellata. ab ea v dierum praenavigatione solitudines ad aethiopas hesperios et promunturium quod vocavimus hesperu ceras, inde primum circumagente se terrarum fronte in occasum ac mare atlanticum. contra hoc quoque promunturium gorgades insulae narrantur, gorgonum quondam domus, bidui navigatione distantes a continente, ut tradit xenophon lampsacenus. penetravit in eas hanno poenorum imperator prodiditque hirta feminarum corpora, viros pernicitate evasisse; duarum gorgadum cutes argumenti et miraculi gratia in iunonis templo posuit, spectatas usque ad carthaginem captam. ultra has etiamnum duae hesperidum insulae narrantur, adeoque omnia circa hoc incerta sunt, ut statius sebosus a gorgonum insulis praenavigatione atlantis dierum xl ad hesperidum insulas cursum prodiderit, ab his ad hesperu ceras unius. nec mauretaniae insularum certior fama est. paucas modo constat esse ex adverso autololum a iuba repertas, in quibus gaetulicam purpuram tinguere instituerat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: