previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

similitudinum quidem inmensa reputatio est et in qua credantur multa fortuita pollere, visus, auditus, memoria haustaeque imagines sub ipso conceptu. cogitatio etiam utriuslibet animum subito transvolans effingere similitudinem aut miscere existimatur, ideoque plures in homine quam in ceteris omnibus animalibus differentiae, quoniam velocitas cogitationum animique celeritas et ingenii varietas multiformes notas inprimit, cum ceteris animantibus inmobiles sint animi et similes omnibus singulis in suo cuique genere. antiocho regi syriae e plebe nomine artemo in tantum similis fuit, ut laodice coniunx regia necato iam antiocho mimum per eum commendationis regnique successionis peregerit. magno pompeio vibius quidam e plebe et publicius etiam servitute liberatus indiscreta prope specie fuere similes, illud os probum reddentes ipsumque honorem eximiae frontis. qualis causa patri quoque eius menogenis coci sui cognomen inposuit, iam strabonis a specie oculorum habentis vitium imitato item servo; scipioni serapionis indiderat suarii negotiatoris vile mancipium. eiusdem familiae scipioni post eum nomen salvitto mimus dedit, sicut spinther secundarum tertiarumque pamphilus collegio lentuli et metelli consulum, in quo perquam inportune fortuitum hoc quoque fuit, duorum simul consulum in scaena imagines cerni. e diverso l. plancus orator histrioni rubrio cognomen inposuit, rursus curioni patri burbuleius itemque messalae censorio menogenes, perinde histriones. surae quidem proconsulis etiam rictum in loquendo intractionemque linguae et sermonis tumultum, non imaginem modo, piscator quidam in sicilia reddidit. cassio severo, celebri oratori, armentari murmillonis obiecta similitudo est. modo in iunia domo gallionem a castellano liberto non discernebat, nec a sannio mimo paride cognominato agrippinum senatorem. toranius mango antonio iam triumviro eximios forma pueros, alterum in asia genitum, alterum trans alpis, ut geminos vendidit: tanta unitas erat. postquam deinde sermone puerorum detecta fraude a furente increpitus antonio est, inter alia magnitudinem preti conquerente (nam ducentis erat mercatus sestertiis), respondit versutus ingenii mango, id ipsum se tanti vendidisse, quoniam non esset mira similitudo in ullis eodem utero editis; diversarum quidem gentium natales tam concordi figura reperire super omnem esse taxationem; adeoque tempestivam admirationem intulit, ut ille proscriptor animus, modo et contumelia furens, non aliud in censu magis ex fortuna sua duceret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: