previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

huius quoque q. metelli, qui illa de patre dixit, filius inter rara felicitatis humanae exempla numeratur: nam praeter honores amplissimos cognomenque macedonici a quattuor filiis inlatus rogo, uno praetorio, tribus consularibus, duobus triumphalibus, uno censorio, quae singula quoque paucis contigere. in ipso tamen flore dignationis suae ab c. atinio labeone, cui cognomen fuit macerioni, tribuno plebis, quem e senatu censor eiecerat, revertens e campo meridiano tempore vacuo foro et capitolio ad tarpeium raptus, ut praecipitaretur, convolante quidem tam numerosa illa cohorte, quae patrem eum appellabat, sed, ut necesse erat in subito, tarde et tamquam in exequias, cum resistendi sacroque sanctum repellendi ius non esset, virtutis suae opera et censurae periturus, aegre tribuno, qui intercederet, reperto a limine ipso mortis revocatus alieno beneficio postea vixit, bonis inde etiam consecratis a damnato suo, tamquam parum esset faucium reste intortarum, expressi per aures sanguinis poenam exactam esse. equidem et africani sequentis inimicum fuisse inter calamitates duxerim, ipso teste macedonico, siquidem dixit: "ite filii, celebrate exequias, numquam civis maioris funus videbitis." et hoc dicebat iam baliaricis, diadematis, iam macedonicus ipse. verum ut illa sola iniuria aestimetur, quis hunc iure felicem dixerit, periclitatum ad libidinem inimici, nec africani saltem, perire quos hostes vicisse tanti fuit aut quos non honores currusque illa sua violentia fortuna retroegit, per mediam urbem censore tracto - etenim sola haec morandi ratio fuerat - , tracto in capitolium idem, in quod triumphans ipse deorum exuviis ne captivos quidem sic traxerat maius hoc scelus felicitate consecuta factum est, periclitato macedonico vel funus tantum tale perdere, in quo a triumphalibus liberis portaretur in rogum velut exequiis quoque triumphans. nulla est profecto solida felicitas, quam contumelia ulla vitae rupit, nedum tanta. quod superest, nescio morum gloriae an indignationis dolori accedat, inter tot metellos tam sceleratam c. atini audaciam semper fuisse inultam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: