previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

p. cornelius rufus, qui consul cum m'. curio fuit, dormiens oculorum visum amisit, cum id sibi accidere somniaret. e diverso pheraeus iason deploratus a medicis vomicae morbo, cum mortem in acie quaereret, vulnerato pectore medicinam invenit ex hoste. q. fabius maximus consul apud flumen isaram proelio commisso adversus allobrogum arvernorumque gentes a. d. vi idus augustas, [cxxx] perduellium caesis, febri quartana liberatus est in acie. incertum ac fragile nimirum est hoc munus naturae, quicquid datur nobis, malignum vero et breve etiam in iis quibus largissime contigit, universum utique aevi tempus intuentibus. quid, quod aestimatione nocturnae quietis dimidio quisque spatio vitae suae vivit, pars aequa morti similis exigitur aut poena est, nisi contigit quies nec reputantur infantiae anni, qui sensu carent, non senectae in poenam vivacis, tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot curae, totiens invocata morte, ut nullum frequentius sit votum. natura vero nihil hominibus brevitate vitae praestitit melius. hebescunt sensus, membra torpent, praemoritur visus, auditus, incessus, dentes etiam ac ciborum instrumenta, et tamen vitae hoc tempus adnumeratur. ergo pro miraculo et id solitarium reperitur exemplum xenophili musici, centum et quinque annis vixisse sine ullo corporis incommodo. at hercule reliquis omnibus per singulas membrorum partes, qualiter nullis aliis animalibus, certis pestifer calor remeat horis aut rigor, neque horis modo, sed et diebus noctibusque trinis quadrinisve, etiam anno toto. atque etiam morbus est aliquantisper sapientiam mori. morbis quoque enim quasdam leges natura posuit: quadrini circuitus febrem numquam bruma, numquam hibernis mensibus incipere, quosdam post sexagensimum vitae spatium non accedere; aliis pubertate deponi, feminis praecipue; senes minime sentire pestilentiam. namque et universis gentibus ingruunt morbi et generatim modo servitiis, modo procerum ordini aliosque per gradus. qua in re observatum a meridianis partibus ad occasum solis pestilentiam semper ire nec umquam aliter fere, non hieme, nec ut ternos excedat menses. iam signa letalia in furoris morbo risum, sapientiae vero aegritudine fimbriarum curam et stragulae vestis plicaturas, a somno moventium neglectum, praefandi umoris e corpore effluvium, in oculorum quidem et narium aspectu indubitata maxime atque etiam supino adsidue cubitu, venarum inaequabili aut formicante percussu, quaeque alia hippocrati principi medicinae observata sunt. et cum innumerabilia sint mortis signa, salutis securitatisque nulla sunt, quippe cum censorius cato ad filium de validis quoque observationem ut ex oraculo aliquo prodiderit, senilem iuventam praematurae mortis esse signum. morborum vero tam infinita est multitudo, ut pherecydes syrius serpentium multitudine ex corpore eius erumpente expiraverit. quibusdam perpetua febris est, sicut c. maecenati; eidem triennio supremo nullo horae momento contigit somnus. antipater sidonius poeta omnibus annis uno die tantum natali corripiebatur febre et eo consumptus est satis longa senecta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: