previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

decem annis gestare in utero vulgus existimat, aristoteles biennio nec amplius quam semel gignere pluresque quam singulos, vivere ducenis annis et quosdam ccc. iuventa eorum a sexagesimo incipit. gaudent amnibus maxime et circa fluvios vagantur, cum alioqui nare propter magnitudinem corporis non possint. iidem frigoris inpatientes; maximum hoc malum inflationemque et profluvium alvi nec alia morborum genera sentiunt. olei potu tela, quae corpori eorum inhaereant, decidere invenio, a sudore autem facilius adhaerescere. et terram edisse iis tabificum est, nisi saepius mandant; devorant autem et lapides; truncos quidem gratissimo in cibatu habent. palmas excelsiores fronte prosternunt atque ita iacentium absumunt fructum. mandunt ore, spirant et bibunt odoranturque haut inproprie appellata manu. animalium maxime odere murem et, si pabulum in praesepio positum attingi ab eo videre, fastidiunt. cruciatum in potu maximum sentiunt hausta hirudine, quam sanguisugam vulgo coepisse appellari adverto. haec ubi in ipso animae canali se fixit, intolerando adficit dolore. durissimum dorso tergus, ventri molle, saetarum nullum tegimentum, ne in cauda quidem praesidium abigendo taedio muscarum (namque id et tanta vastitas sentit), sed cancellata cutis, et invitans id genus animalium odore. ergo cum extentis recepere examina, artatis in rugas repente cancellis comprehensas enecant. hoc iis pro cauda, iuba, villo est. dentibus ingens pretium et deorum simulacris lautissima ex his materia. invenit luxuria commendationem et aliam expetiti in callo manus saporis, haud alia de causa, credo, quam quia ipsum ebur sibi mandere videtur. magnitudo dentium videtur quidem in templis praecipua, sed tamen in extremis africae, qua confinis aethiopiae est, postium vicem in domiciliis praebere saepesque in his et pecorum stabulis pro palis elephantorum dentibus fieri polybius tradidit auctore gulusa regulo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: