previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

simile quiddam et volucris in eadem aegypto monstravit, quae vocatur ibis, rostri aduncitate per eam partem se perluens, qua reddi ciborum onera maxime salubre est. nec haec sola: multis animalibus reperta sunt usui futura et homini. dictamnum herbam extrahendis sagittis cervi monstravere percussi eo telo pastuque herbae eius eiecto; iidem percussi a phalangio, quod est aranei genus, aut aliquo simili cancros edendo sibi medentur. est et ad serpentium ictus praecipua qua se lacerti, quotiens cum his conseruere pugnam, vulnerati refovent. chelidoniam visui saluberrimam hirundines monstravere vexatis pullorum oculis illa medentes. testudo cunilae, quam bubulam vocant, pastu vires contra serpentes refovet, mustella ruta in murium venatu cum iis dimicatione conserta. ciconia origano, hedera apri in morbis sibi medentur et cancros vescendo maxime mari eiectos. anguis, hiberno situ membrana corporis obducta, feniculi suco inpedimentum illud exuit nitidusque vernat. exuit autem a capite primum nec celerius quam uno die et nocte, replicans, ut extra fiat membranae quod fuerit intus. idem hiberna latebra visu obscurato maratho herbae se adfricans oculos inunguit ac refovet; si vero squamae obtorpuere, spinis iuniperi se scabit. draco vernam nausiam silvestris lactucae suco restinguit. pantheras per fricatas carnes aconito barbari venantur. occupat ilico fauces earum angor, quare pardalianches id venenum appellavere quidam; at fera contra hoc excrementis hominis sibi medetur, et alias tam avida eorum, ut a pastoribus ex industria in aliquo vase suspensa altius, quam ut queat saltu attingere, iaculando se appetendoque deficiat et postremo expiret, alioqui vivacitatis adeo lentae, ut eiectis interaneis diu pugnet. elephans, chamaeleone concolori frondi devorato, occurrit oleastro huic veneno suo. ursi cum mandragorae mala gustavere, formicas lambunt. cervus herba cinare venenatis pabulis resistit. palumbes, graculi, merulae, perdices lauri folio annuum fastidium purgant, columbae, turtures et gallinacei herba quae vocatur helxine, anates, anseres ceteraeque aquaticae herba siderite, grues et similes iunco palustri. corvus occiso chamaeleone, qui etiam victori suo nocet, lauro infestum virus extinguit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: