previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

eorum coitus hiemis initio nec vulgari quadripedum more, sed ambobus cubantibus conplexisque; dein secessus in specus separatim, in quibus pariunt xxx die plurimum quinos. hi sunt candida informisque caro, paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo; ungues tantum prominent. hanc lambendo paulatim figurant. nec quicquam rarius quam parientem videre ursam. ideo mares quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus. specus si non habuere, ramorum fruticumque congerie aedificant, inpenetrabiles imbribus mollique fronde constratos. primis diebus bis septenis tam gravi somno premuntur, ut ne vulneribus quidem excitari queant. tunc mirum in modum veterno pinguescunt. illi sunt adipes medicaminibus apti contraque defluvium capilli tenaces. ab his diebus residunt ac priorum pedum suctu vivunt. fetus rigentes adprimendo pectori fovent non alio incubitu quam ad ova volucres. mirum dictu, credit theophrastus per id tempus coctas quoque ursorum carnes, si adserventur, increscere; cibi nulla tunc argumenta nec nisi umoris minimum in alvo inveniri, sanguinis exiguas circa corda tantum guttas, reliquo corpori nihil inesse. procedunt vere, sed mares praepingues, cuius rei causa non prompta est, quippe ne somno quidem saginatis, praeter xiiii dies, ut diximus. exeuntes herbam quandam arum nomine laxandis intestinis, alioqui concretis, devorant friantque surculos dentibus praedomantes ora. oculi eorum hebetantur, qua maxime causa favos expetunt, ut convulneratum ab apibus os levet sanguine gravedinem illam. invalidissimum urso caput, quod leoni firmissimum. ideo urgente vi praecipitaturi se ex aliqua rupe manibus cooperto iaciuntur ac saepe in harena colapho infracto exanimantur. cerebro veneficium inesse hispaniae credunt occisorumque in spectaculis capita cremant testato, quoniam potum in ursinam rabiem agat. ingrediuntur et bipedes; arborem aversi derepunt. tauros ex ore cornibusque eorum omnibus pedibus suspensi pondere fatigant. nec alteri animalium in maleficio stultitia sollertior. annalibus notatum est m. pisone m. messala cos. a. d. xiiii kal. oct. domitium ahenobarbum aedilem curulem ursos numidicos centum et totidem venatores aethiopas in circo dedisse. miror adiectum numidicos fuisse, cum in africa ursum non gigni constet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: