previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ex his quoque animalibus, quae nobiscum degunt, multa sunt cognitu digna, fidelissimumque ante omnia homini canis atque equus. pugnasse adversus latrones canem pro domino accepimus confectumque plagis a corpore non recessisse, volucres ac feras abigentem. ab alio in epiro agnitum in conventu percussorem domini laniatuque et latratu coactum fateri scelus. garamantum regem canes cc ab exilio reduxere proeliati contra resistentes. propter bella colophonii itemque castabalenses cohortes canum habuere. hae primae dimicabant in acie numquam detrectantes; haec erant fidissima auxilia nec stipendiorum indiga. canes defendere cimbris caesis domus eorum plaustris inpositas. canis iasone lycio interfecto cibum capere noluit inediaque consumptus est. is vero, cui nomen hyrcani reddit duris, accenso regis lysimachi rogo iniecit se flammae, similiterque hieronis regis. memorat et pyrrhum, gelonis tyranni canem, philistus; memoratur et icomedis bithyniae regis, uxore eius cosingi lacerata propter lasciviorem cum marito iocum. apud nos vulcatium nobilem, qui cascellium ius civile docuit, asturcone e suburbano redeuntem, cum advesperavisset, canis a grassatore defendit; item caelium senatorem aegrum placentiae ab armatis oppressum, nec prius ille vulneratus est quam cane interempto. sed super omnia in nostro aevo actis p. r. testatum appio iunio et p. silio cos., cum animadverteretur ex causa neronis germanici filii in titium sabinum et servitia eius, unius ex his canem nec in carcere abigi potuisse nec a corpore recessisse abiecti, in gradibus gemitoriis maestos edentem ululatus magna populi romani corona, ex qua cum quidam ei cibum obiecisset, ad os defuncti tulisse. innatavit idem, cadavere in tiberim abiecto, sustentare conatus, effusa multitudine ad spectandam animalis fidem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: