previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

clara est unius e romanis dimicatio adversus elephantum, cum Hannibal captivos nostros dimicare inter sese coegisset. namque unum qui supererat obiecit elephanto, et ille dimitti pactus, si interemisset, solus in harena congressus magno poenorum dolore confecit. Hannibal, cum famam eius dimicationis contemptum adlaturam beluis intellegeret, equites misit qui abeuntem interficerent. proboscidem eorum facillime amputari pyrri proeliorum experimentis patuit. romae pugnasse fenestella tradit primum omnium in circo claudi pulchri aedilitate curuli m. antonio a. postumio cos. anno urbis dclv, item post annos viginti lucullorum aedilitate curuli adversus tauros. pompei quoque altero consulatu, dedicatione templi veneris victricis, viginti pugnavere in circo aut, ut quidam tradunt, xviii, gaetulis ex adverso iaculantibus, mirabili unius dimicatione, qui pedibus confossis repsit genibus in catervas, abrepta scuta iaciens in sublime, quae decidentia voluptati spectantibus erant in orbem circumacta, velut arte, non furore beluae, iacerentur. magnum et in altero miraculum fuit uno ictu occiso; pilum autem sub oculo adactum in vitalia capitis venerat. universi eruptionem temptavere, non sine vexatione populi, circumdatis claustris ferreis. qua de causa caesar dictator postea simile spectaculum editurus euripis harenam circumdedit, quos nero princeps sustulit equiti loca addens. sed pompeiani amissa fugae spe misericordiam vulgi inenarrabili habitu quaerentes supplicavere quadam sese lamentatione conplorantes, tanto populi dolore, ut oblitus imperatoris ac munificentiae honori suo exquisitae flens universus consurgeret dirasque pompeio, quas ille mox luit, inprecaretur. pugnavere et caesari dictatori tertio consulatu eius viginti contra pedites d iterumque totidem turriti cum sexagenis propugnatoribus, eodem quo priore numero peditum et pari equitum ex adverso dimicante, postea singuli principibus claudio et neroni in consummatione gladiatorum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: