previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

asinum [cccc] nummum emptum q. axio senatori auctor est M. Varro, haut scio an omnium pretio animalium victo. opera sine dubio generi munifica, arando quoque, sed mularum maxime progeneratione. patria etiam spectatur in his, arcadicis in achaia, in italia reatinis. ipsum animal frigoris maxime inpatiens. ideo non generatur in ponto, nec aequinoctio verno, ut cetera pecua, admittitur, sed solstitio. mares in remissione operis deteriores. partus a tricensimo mense ocissimus, sed a trimatu legitimus, totidem quot equae et isdem mensibus et simili modo. sed incontinens uterus urina genitale reddit, ni cogatur in cursum verberibus a coitu. raro geminos parit. paritura lucem fugit et tenebras quaerit, ne conspiciatur ab homine. gignit tota vita, quae est ei ad tricensimum annum. partus caritas summa, sed aquarum taedium maius: per ignes ad fetus tendunt, eaedem, si rivus minimus intersit, horrent etiam pedes omnino tinguere. nec nisi adsuetos potant fontes quae sunt in pecuariis, atque ita ut sicco tramite ad potum eant. nec pontes transeunt per raritatem eorum tralucentibus fluviis, mirumque dictu, sitiunt et si mutentur aquae; ut bibant cogendae exorandaeve sunt. nec nisi spatiosa in cubitu laxitas tuta; varia namque somnio visa concipiunt ictu pedum crebro, qui nisi per inane emicuit, repulsu durioris materiae clauditatem ilico adfert. quaestus ex iis opima praedia exuperat. notum est in celtiberia singulas quadringentena milia nummum enixas, mularum maxime partu. aurium referre in iis et palpebrarum pilos aiunt; quamvis enim unicolori reliquo corpore, totidem tamen colores, quot ibi fuere, reddi. pullos earum epulari maecenas instituit, multum eo tempore praelatos onagris. post eum interiit auctoritas saporis asino. - moriente visu celerrime id genus deficit. -

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: