previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ovium summa genera duo, tectum et colonicum, illud mollius, hoc in pascuo delicatius, quippe non tectum rubis vexatur. operimenta ei ex arabicis praecipua. lana autem laudatissima apula et quae in italia graeci pecoris appellatur, alibi italica; tertium locum milesiae oves optinent. apulae breves villo nec nisi paenulis celebres; circa tarentum canusiumque summam nobilitatem habent, in asia vero eodem genere laudiceae. alba circumpadanis nulla praefertur, nec libra centenos nummos ad hoc aevi excessit ulla. oves non ubique tondentur; durat quibusdam in locis vellendi mos. colorum plura genera, quippe cum desint etiam nomina iis quas nativas appellant aliquot modis: hispania nigri velleris praecipuas habet, pollentia iuxta alpes cani, asia rutili, quas erythraeas vocant, item baetica, canusium fulvi, tarentum et suae pulliginis. sucidis omnibus medicata vis. histriae liburniaeque pilo propior quam lanae, pexis aliena vestibus et quam salacia scutulato textu commendat in lusitania. similis circa piscinas provinciae narbonensis, similis et in aegypto, ex qua vestis detrita usu pingitur rursusque aevo durat. est et hirtae pilo crasso in tapetis antiquissima gratia iam; certe iis usos homerus auctor est. aliter haec galli pingunt, aliter parthorum gentes. lanae et per se coactae vestem faciunt et, si addatur acetum, etiam ferro resistunt, immo vero etiam ignibus novissimo sui purgamento. quippe aenis polientium extracta in tomenti usum veniunt, galliarum, ut arbitror, invento; certe gallicis hodie nominibus discernitur. nec facile dixerim qua id aetate coeperit; antiquis enim torus e stramento erat, qualiter etiam nunc in castris. gausapae patris mei memoria coepere, amphimallia nostra sicut villosa etiam ventralia. nam tunica lati clavi in modum gausapae texi nunc primum incipit. lanarum nigrae nullum colorem bibunt. de reliquarum infectu suis locis dicemus in conchyliis maris aut herbarum natura.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALPES
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: