previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

polyporum generis est ozaena dicta a gravi capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus.

polypi binis mensibus conduntur. ultra bimatum non vivunt. pereunt autem tabe semper, feminae celerius et fere a partu.

non sunt praetereunda et l. lucullo proconsule baeticae conperta de polypis, quae trebius niger e comitibus eius prodidit: avidissimos esse concharum, illas ad tactum conprimi, praecidentes bracchia eorum, ultroque escam ex praedante capere. carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur: ita securi grassantur extrahuntque carnes. illae se contrahunt, sed frustra, discuneatae. tanta sollertia animalium hebetissimis quoque est. praeterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua. luctatur enim conplexu et sorbet acetabulis ac numeroso suctu trahit, cum in naufragos urinantesve impetum cepit. sed si invertatur, elanguescit vis; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt videri. carteiae in cetariis adsuetus exire e mari in lacus eorum apertos atque ibi salsamenta populari - mire omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinuntur - , convertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodicam. saepes erant obiectae, sed has transcendebat per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate. hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem. primum omnium magnitudo inaudita erat, dein colos muria obliti, odore diri. quis ibi polypum exspectasset aut ita cognosceret cum monstro dimicare sibi videbantur. namque et adflatu terribili canes agebat, nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus bracchiis clavarum modo incussos, aegreque multis tridentibus confici potuit. ostendere lucullo caput eius, dolii magnitudine, amphorarum xv capax, atque, ut ipsius trebi verbis utar, "barbas, quas vix utroque bracchio conplecti esset, clavarum modo torosas, longas pedum xxx, acetabulis sive caliculis urnalibus pelvium modo, dentes magnitudini respondentes." reliquiae adservatae miraculo pependere pondo dcc. saepias quoque et lolligines eiusdem magnitudinis expulsas in litus illud idem auctor est. in nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur, saepiae binum. neque his bimatu longior vita.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: