previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

piscium ova in mari crescunt, quaedam summa celeritate, ut murenarum, quaedam paulo tardius. plani piscium, quibus cauda non est ... aculeatique, et testudines in coitu superveniunt, polypi crine uno feminae naribus adnexo, saepiae et lolligines linguis, conponentes inter se bracchia et in contrarium nantes; ore et pariunt. sed polypi in terram verso capite coeunt, reliqua mollium tergis ut canes, item locustae et squillae, cancri ore. ranae superveniunt, prioribus pedibus alas feminae mare adprehendente, posterioribus clunes. pariunt minimas carnes nigras, quas gyrinos vocant, oculis tantum et cauda insignes, mox pedes figurantur cauda findente se in posteriores. mirumque, semestri vita resolvuntur in limum nullo cernente, et rursus vernis aquis renascuntur quae fuere natae, perinde occulta ratione, cum omnibus annis id eveniat. et mituli, pectines sponte naturae in harenosis proveniunt; quae durioris testae sunt, ut murices, purpurae, salivario lentore, sicut acescente umore culices; apua spuma maris incalescente, cum admissus est imber; quae vero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea, putrescente limo aut spuma circa navigia diutius stantia defixosque palos et lignum maxime. nuper conpertum in ostreariis umorem iis fetificum lactis modo effluere. anguillae atterunt se scopulis; ea strigmenta vivescunt, nec alia est earum procreatio. piscium diversa genera non coeunt praeter squatinam et raiam, ex quibus nascitur priore parte raiae similis, et nomen ex utroque conpositum apud graecos trahit. quaedam tempore anni gignuntur et in umore ut in terra, vere pectines, limaces, hirudines; eadem tempore evanescunt. piscium lupus et trichias bis anno parit, et saxatiles omnes; mulli ter et chalcis, cyprini sexiens, scorpaenae bis ac sargi, vere et autumno, ex planis squatina bis sola, autumno, occasu vergiliarum, plurimi piscium tribus mensibus aprili, maio, iunio, salpae autumno, sargi, torpedo, squali circa aequinoctium, molles vere, saepia omnibus mensibus. ova eius glutino atramenti ad speciem uvae cohaerentia masculus prosequitur adflatu; alias sterilescunt. polypi hieme coeunt, pariunt vere ova tortili vibrata pampino, tanta fecunditate, ut multitudinem ovorum occisi non recipiant cavo capitis quo praegnantes tulere; excludunt l die, e quibus multa propter numerum intercidunt. locustae et reliqua tenuioris crustae ponunt ova supter ipsa atque ita incubant. polypus femina modo in ovis sedet, modo cavernam cancellato bracchiorum inplexu claudit. saepia in terreno parit inter harundines aut sicubi enata alga, excludit quinto decimo die. lolligines in alto conserta ova edunt ut saepiae. purpurae, murices eiusdemque generis vere pariunt. echini ova pleniluniis habent hieme; et cocleae hiberno tempore nascuntur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: