previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

nec de anthia pisce sileri convenit quae plerosque adverto credidisse. chelidonias insulas diximus asiae scopulosi maris ante promunturium tauri sitas; ibi frequens hic piscis et celeriter capitur uno genere. parvo navigio et concolori veste eademque hora per aliquot dies continuos piscator enavigat certo spatio escamque proicit. quicquid vero mutetur, suspecta fraus praedae est, cavetque quod timuit. cum id saepe factum est, unus aliquande consuetudine invitatus anthias escam adpetit. notatur hic intentione diligenti ut auctor spei conciliatorque capturae; neque est difficile, cum per aliquot dies solus accedere audeat. tandem et aliquos invenit paulatimque comitatior postremo greges adducit innumeros, iam vetustissimis quibusque adsuetis piscatorem agnoscere et e manu cibum rapere. tum ille paulum ultra digitos in esca iaculatus hamum singulos involat verius quam capit, ab umbra navis brevi conatu rapiens ita ne ceteri sentiant, alio intus excipiente centonibus raptum, ne palpitatio ulla aut sonus ceteros abigat. conciliatorem nosse ad hoc prodest, ne capiatur, fugituro in reliquum grege. ferunt discordem socium duci insidiatum pulchre noto cepisse malefica voluntate; agnitum in macello socio, cuius iniuria erat, et damni formulam editam condemnatumque addit mucianus aestimata lite. iidem anthiae, cum unum hamo teneri viderint, spinis, quas in dorso serratas habent, lineam secare traduntur, eo qui teneatur extendente, ut praecidi possit. at inter sargos ipse qui tenetur ad scopulos lineam terit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NAVIS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: