previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

inscriptionis apud graecos mira felicitas: κηρίον inscripsere, quod volebant intellegi favum, alii κέρας ... ᾿αμαλθείας, quod copiae cornu, ut vel lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum; iam ἴα, ... μοῦσαι, πανδέκται, ἐγχειρίδια, λειμών, πίναξ, σχεδίων: inscriptiones, propter quas vadimonium deseri possit; at cum intraveris, di deaeque, quam nihil in medio invenies! nostri graviores antiquitatium, exemplorum artiumque, facetissimi lucubrationum, puto quia bibaculus erat et vocabatur. paulo minus asserit Varro in satiris suis sesculixe et flextabula. apud graecos desiit nugari diodorus et βιβλιοθήκης historiam suam inscripsit. apion quidem grammaticus - hic quem tiberius caesar cymbalum mundi vocabat, cum propriae famae tympanum potius videri posset -immortalitate donari a se scripsit ad quos aliqua componebat. me non paenitet nullum festiviorem excogitasse titulum et, ne in totum videar graecos insectari, ex illis mox velim intellegi pingendi fingendique conditoribus, quos in libellis his invenies absoluta opera et illa quoque, quae mirando non satiamur, pendenti titulo inscripsisse, utApelles faciebatautpolyclitus”, tamquam inchoata semper arte et inperfecta, ut contra iudiciorum varietates superesset artifici regressus ad veniam velut emendaturo quicquid desideraretur, si non esset interceptus. quare plenum verecundiae illud, quod omnia opera tamquam novissima inscripsere et tamquam singulis fato adempti. tria non amplius, ut opinor, absolute traduntur inscriptaille fecit”, quae suis locis reddam. quo apparuit summam artis securitatem auctori placuisse, et ob id magna invidia fuere omnia ea.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: