previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ego plane meis adici posse multa confiteor, nec his solis, sed et omnibus quos edidi, ut obiter caveam istos homeromastigas (ita enim verius dixerim), quoniam audio et stoicos et dialecticos epicureosque - nam de grammaticis semper expectavi - parturire adversus libellos, quos de grammatica edidi, et subinde abortus facere iam decem annis, cum celerius etiam elephanti pariant. ceu vero nesciam adversus theophrastum, hominem in eloquentia tantum, ut nomen divinum inde invenerit, scripsisse etiam feminam, et proverbium inde natum suspendio arborem eligendi. non queo mihi temperare quo minus ad hoc pertinentia ipsa censorii catonis verba ponam, ut appareat etiam catoni de militari disciplina commentanti, qui sub africano, immo vero et sub Hannibale didicisset militare et ne africanum quidem ferre potuisset, qui imperator triumphum reportasset, paratos fuisse istos, qui obtrectatione alienae scientiae famam sibi aucupantur: "quid enim" ait in eo volumine, "scio ego, quae scripta sunt si palam proferantur, multos fore qui vitilitigent, sed ii potissimum, qui verae laudis expertes sunt. eorum ego orationes sivi praeterfluere." nec plancus inlepide, cum diceretur asinius pollio orationes in eum parare, quae ab ipso aut libertis post mortem planci ederentur, ne respondere posset: "cum mortuis non nisi larvas luctari." quo dicto sic repercussit illas, ut apud eruditos nihil impudentius iudicetur. ergo securi etiam contra vitilitigatores, quos cato eleganter ex vitiis et litigatoribus composuit - quid enim illi aliud quam litigant aut litem quaerunt - , exequemur reliqua propositi. quia occupationibus tuis publico bono parcendum erat, quid singulis contineretur libris, huic epistulae subiunxi summaque cura, ne legendos eos haberes, operam dedi. tu per hoc et aliis praestabis ne perlegant, sed, ut quisque desiderabit aliquid, id tantum quaerat et sciat quo loco inveniat. hoc ante me fecit in litteris nostris valerius soranus in libris, quos ἐποπτίδων inscripsit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: