Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24.
interrogari Gulussam placuit, quid ad ea responderet, aut, si prius mallet expromere, super qua re Romam venisset.
[2]
Gulussa neque sibi facile esse dixit de iis rebus agere, de quibus nihil mandati a patre haberet, neque patri facile fuisse mandare, cum Carthaginienses nec, de qua re acturi essent, nec omnino ituros se Romam
indicaverint.
[3]
in aede Aesculapi clandestinum eos per aliquot noctes consilium principum habuisse, unde ... praeterea legatos occultis cum mandatis Romam mitti.
[4]
eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui deprecaretur senatum, ne quid communibus inimicis criminantibus se crederent, quem ob nullam aliam causam nisi propter constantem fidem erga populum Romanum
odissent.
[5]
his utrimque auditis senatus, de postulatis
Carthaginiensium consultus, responderi ita iussit:
[6]
Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri, ut de iis, de quibus Carthaginienses querantur, legatos quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum veniant.
[7]
se alia, quae possent, Masinissae honoris causa
et fecisse et facturos esse;
[8]
ius gratiae non dare. agrum, qua cuiusque sit, possideri velle, nec novos statuere fines,
sed veteres observare in animo habere.
[9]
Carthaginiensibus victis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace eriperent per iniuriam, quae iure belli non ademissent.
[10]
ita regulus Carthaginiensesque dimissi. munera ex instituto [p. 51] data utrisque aliaque hospitalia comiter conservata.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.