Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18.
extemplo apparuit omnibus non segniter id bellum L. Aemilium gesturum, praeterquam quod † aliis vir erat, etiam quod dies noctesque intentus ea sola, quae ad id bellum pertinerent, animo agitabat.
[2]
iam omnium primum a senatu petit, ut legatos in Macedoniam mitterent ad exercitus visendos classemque et conperta referenda, quid aut terrestribus aut navalibus
copiis opus esset;
[3]
praeterea ut explorarent copias regias, quantum possent, qua provincia nostra, qua hostium foret; utrum intra saltus castra Romani haberent, an iam omnes angustiae exsuperatae, et in aequa loca
pervenissent;
[4]
qui fideles nobis socii, qui dubii suspensaeque ex fortuna fidei, qui certi hostes viderentur; quanti praeparati commeatus, et unde terrestri itinere, unde navibus subportarentur; quid ea aestate terra marique rerum gestum esset: ex his bene cognitis certa
in futurum consilia capi posse.
[5]
senatus Cn. Servilio consuli negotium dedit, ut tris in Macedoniam, quos [p. 134] L. Aemilio videretur, legaret. legati biduo post profecti Cn. Domitius Ahenobarbus, A. Licinius Nerva, L. Baebius.
[6]
bis in exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est, semel in Romano agro, semel in Veienti. bis novemdiale
sacrum factum est.
[7]
sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Varus flamen Martialis et M. Claudius Marcellus decemvir; in cuius locum Cn. Octavius
suffectus.
[8]
et iam magnificentia crescente notatum est ludis circensibus P. Corneli Scipionis Nasicae et P. Lentuli aedilium curulium sexaginta tres Africanas et quadraginta ursos et elephantos lusisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

