Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
his magno opere laetus consul ab Dio ad Philan ducit, simul ut praesidium eius firmaret, simul ut militi frumentum, cuius tarda subvectio erat, divideret.
[2]
ea profectio famam haudquaquam secundam habuit. nam alii metu recessisse eum ab hoste ferebant, quia
manenti in Pieria proelio dimicandum foret,
[3]
alii ignarum, belli quae in dies fortuna novaret, ut opperientibus sese rebus, emisisse de manibus ea, quae mox repeti
non possent.
[4]
simul enim cessit possessione Dii, excitavit hostem, ut tunc tandem sentiret recuperanda esse,
quae prius culpa amissa forent.
[5]
audita enim profectione consulis regressus Dium, quae disiecta ac vastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas reponit, ab omni parte muros firmat; deinde quinque milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro
munimento habiturus.
[6]
fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque
medio alveo ripas utrimque praecipitis.
[7]
hoc flumine saeptum iter hostis credens extrahere relicum tempus aestatis in animo habebat.
[8]
inter haec consul a Phila Popilium cum duobus
milibus armatorum Heracleum mittit.
[9]
abest a Phila quinque milia ferme passuum, media regione inter Dium Tempeque in rupe amni inminente positum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

