previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


19 Ex emplastris autem nulla maiorem usum praestant, quam quae cruentis protinus vulneribus iniciuntur: enhaema Graeci vocant. Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna vis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt; tum glutinant vulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt. Constant autem ex medicamentis non pinguibus, ideoque alipene nominantur.

Optimum ex his est quod barbarum vocatur. Habet aeruginis rasae P. III; spumae argenti P. XX; aluminis, picis aridae, resinae pineae aridae, singulorum P. I; quibus adiciuntur olei et aceti singulae heminae.

Alterum ad idem, quod Coacon vocant, habet spumae argenti P. C; resinae aridae tantundem: sed spuma prius ex tribus olei heminis coquitur. His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina: at ex bitumine nigerrimus, ex aerugine aut aeris squama viridis, ex minio ruber, ex cerussa albus.

Paucae admodum compositiones sunt, in quibus aliquid mixturae varietas novat. Ergo id quoque nigrum est, quod basilicon nominatur. Habet panacis P. I; galbani P. II; picis et resinae singulorum P. X; olei dimidium cyathum.

At, quia perviride est, zmaragdinum appellatur in quo sunt: resinae pineae P. III; cerae P. I; aeruginis P. S.; turis fuliginis P. =; olei tantundem; aceti, quo fuligo et aerugo in unum cogantur.

[p. 34] Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem vulnera perducere videtur. Habet turis P. I; resinae P. II; squamae aeris P. IIII; spumae argenti P. XX; cerae P. C, olei heminam.

Praeterea est quam Ρ῾άπτουσαν a glutinando vocant. Constat ex his: bituminis, aluminis scissilis P. IIII; spumae argenti P. XL; olei veteris hemina.

Praeterea sunt quaedam generis eiusdem, quae quia capitibus fractis maxime conveniunt, cephalica a Graecis nominantur. Philotae compositio habet: terrae Eretriae, chalcitidis, singulorum P. IIII; murrae, aeris combusti, singulorum P. X; icthyocollae singulorum P. VI; aeruginis rasae, aluminis rotundi, misy crudi, aristolochiae, singulorum P. VIII; squamae aeris P. X; turis masculi P. II; cerae P. I; rosae et olei acerbi ternos cyathos; aceti quantum satis est, dum arida ex eo conteruntur.

Aliud ad idem viride: aeris combusti, squamae aeris, murrae, icthyocollae, singulorum P. VI; misy crudi, aeruginis rasae, aristolochiae, aluminis rotundi, singulorum P. VIII; cerae P. I, olei hemina, aceti quod satis sit.

Puri autem movendo non aliud melius quam quod expeditissimum est: tetrapharmacon a Graecis nominatur. Habet pares portiones cerae, picis, resinae, sebi taurini, si id non est, vitulini.

Alterum ad idem enneapharmacum nominatur quod magis purgat. Constat ex novem rebus: cera, melle, sebo, resina, murra, rosa, medulla vel cervina [p. 36] vel vitulina vel bubula, oesypo, buturo. Quorum ipsorum quoque pondera paria miscentur.

Sunt autem quaedam emplastra, quibus utriusque rei facultas est, quae si ... singula habenda sunt, meliora sunt: sed in copia reicienda sunt, iis potius adhibitis, quae proprie id, quod eo tempore opus est, consecuntur. Exempli causa duo proponam.

Est igitur ad vulnera Attalium, quod habet: squamae aeris P. XVI; turis fuliginis P. XV; Hammoniaci tantundem; resinae terebenthinae liquidae P. XXV; sebi taurini tantundem; aceti heminas tres, olei sextarium.

At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Iudaeum refertur. Constat ex his: salis P. IIII; squamae aeris rubri, aeris combusti, singulorum P. XII; Hammoniaci thymiamatis, turis fuliginis, resinae aridae, singulorum P. XVI; resinae Colophoniacae, cerae, sebi vitulini curati, singulorum P. XX; aceti sesquicyatho, olei minus cyatho. teqerapeume/na Graeci appellant, quae curata vocant, cum ex sebo puto omnes membranulae diligenter exemptae sunt ex alio medicamento.

Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum. Quae ipsa quoque ἐπισπαστικά nominantur; quale est quod, quia lauri bacas habet, dia daphnidon appellatur. In eo est resinae [p. 38]terebenthinae P. X; nitri, cerae, picis aridae, bacarum lauri, singulorum P. XX; olei paulum. Quotiens autem bacam aut nucem aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.

Aliud eodem nomine, quod puri quoque movendo est: sebi vitulini, Hammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitro, bacarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones.

Praeter has est Philocratis, quod habet: salis Hammoniaci P. VII; aristolochiae P. VIII; cerae, resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. XV; spumae argenti P. XXXII, quibus, ut pus quoque moveant, iridis P. IIII et galbani P. VI adiciuntur.

Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium rhypodes Graeci appellant. Habet murrae, croci, iridis, propolis, bdelli, capitulorum Punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitis, atramenti sutorii cocti, panacis, salis Hammoniaci, visci, singulorum P. IIII; aristolochiae P. VIII; squamae aeris P. XVI; resinae terebenthinae P. LXXV; cerae et sebi vel taurini vel hircini, singulorum P. C.

Hecataeo quoque auctore emplastrum generis eiusdem fit ex his: galbani P. II; fuliginis turis P. IIII; picis P. VI; cerae et resinae terebenthinae singulorum P. VIII; quibus paululum irini unguenti miscetur.

Valensque ad idem emplastrum viride Alexandrinum est. Habet aluminis scissilis P. VIII; salis Hammoniaci P. VIII =; squamae aeris P. XVI; murrae, turis, singulorum P. XVIII; cerae P. CL; resinae Colophoniacae aut pineae P. CC; olei heminam, aceti sextarium.

[p. 40] Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae septa Graeci vocant; quale est id, quod habet resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. =; squamae aeris P. I; ladani P. II; aluminis tantundem; spumae argenti singulorum P. IIII.

Exest etiam vehementer corpus atque ossa quoque resolvit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas; nitri ignem non experti, lapidis Assii, aristolochiae P. sextantes; cerae, resinae terebenthinae, turis, olei veteris, atramenti sutorii, salis Hammoniaci P. S.; aeruginis rasae P. bessem; aceti scilliti heminam; vini Aminaei tantundem.

Sunt etiam adversus morsus quaedam adcommodata, quale est Diogeni nigrum, quod habet: bituminis, cerae, resinae pineae aridae, singulorum P. XX; spumae argenti P. C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P. IIII; cerussa et aeruginis rassae, singulorum P. VIII; Hammoniaci P. XII; cerae, resinae pineae, singulorum P. XXV; spumae argenti P. C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P. XIIII; galbani P. VI; cerussae et aeruginis rasae, singulorum P. VIII; Hammoniaci P. XII; cerae, resinae pineae, singulorum P. XXXV ... spuma argenti concoquitur.

Rubrum quoque emplastrum, quod Ephesium vocatur, huc aptum est. Habet resinae terebenthinae P. II; galbani P. IIII; minii Sinopici P. VI; turis fuliginis P. VI; cerae P. VIII; spumae argenti P. XXXVI; olei veteris heminam.

[p. 42] Item id, quod ex his constat: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. IIII; galbani P. VI; salis Hammoniaci P. XII =; cerae P. XXV; olei tribus heminis. Haec autem aliis quoque recentioribus vulneribus recte imponuntur.

Sunt etiam alba lenia (leuca Graeci vocant) fere non gravibus vulneribus accommodata, praecipueque senilibus. Quale est quod habet: cerussae P. zorkZZZ XXXII; sebi vitulini curati et cerae, singulorum P. XLVIII; olei heminas tres; ex quibus ea cerussa coquitur.

Aliud quod habet cerussae P. XX; cerae P. XXXV, olei heminam, aquae sextarium. Quae quotiens adiciuntur cerussae bl spumae argenti, scire licet illa ex his coquenda esse. Est autem ea percandida compositio quae supra posita est, ideoque elephantine nominatur.

Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas liparas fere Graeci nominant; ut id, quod habet mini P. IIII; spumae argenti P. XXV; cerae et adipis suillae, singulorum P. XXXVI; vitellos quattuor.

Alia compositio generis eiusdem: cerae, resinae terebenthinae, singulorum P. VI; cerussae P. VIII; spumae argenti, plumbi recrementi μολύβδουGraeci vocant), singulorum P. XX; cicini olei et murtei singulorum heminae.

Tertia, quae ad auctorem Archagathum refertur; misy cocti, aeris combusti, singulorum P. IIII; cerussae coctae P. VIII; resinae terebenthinae P. X; spumae argenti P. VI.

[p. 44] Etiamnum generis eiusdem: spumae argenti, cerae, adipis suillae, singulorum P. XXVII; vitelli cocti IIII; rosae hemina. Aut: cerati ex oleo myrteo facti partes tres; adipis suillae pars quarta; paulum ex plumbi recremento. Aut: spumae argenti selibra, ex olei hemina et aquae marinae altera cocta, donec bullire desierit, cui paulum cerae sit adiectum. Aut: pares portiones cerae, sebi, stibis, spumae argenti, cerussae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (16 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: