previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


18 Venio autem ad ea, quae in naturalibus partibus circa testiculos oriri solent; quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent: nam sanguinem non emittunt et omni sensu carent: dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus ii continentur. Dependent vero ab inguinibus per singulos nervos, quos cremasteras Graeci vocant, cum quorum utroque binae descendunt et venae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, nervosa, sine sanguine, alba, quae elytroides a Graecis nominatur. Super ea valentior tunica est, quae interiori vehementer[p. 392] ima parte inhaeret: darton Graeci vocant. Multae deinde membranulae venas et arterias eosque nervos conprehendunt; atque inter duas quoque tunicas a superioribus partibus leves parvulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo velamenta et auxilia sunt; communis deinde utrique omnibusque interioribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis: oscheon Graeci, scrotum nostri vocant; isque ab ima parte mediis tunicis leviter innexus est, a superiore tantum circumdatus. Sub hoc igitur plura vitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui (1), modo his integris fiunt. Siquidem interdum vel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; vel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit; tum pondere eo devolvitur aut omentum aut etiam intestinum; idque ibi reperta via paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde nervosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit: enterocelen et epiplocelen Graeci vocant: apud nos indecorum sed commune his hirneae nomen est.

Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor[p. 394] tollitur, sive inedia fuit, sive corpus huc illucve conversum aut aliquo modo conlocatum est; itemque, si retentus est spiritus, non magnopere increscit; tactu vero inaequalis est et mollis et lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit estque fere sine dolore et cum mollitie. Cum quiescit aliquis aut iacet, interdum ex toto desidit; interdum sic dividitur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant. At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum et tactu leve: idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguina revertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure devolvitur. Et id quidem in levioribus malis evenit: nonnumquam autem stercore accepto vastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini. Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde viridem, quibusdam etiam nigram. Integris vero membranis interdum eam partem umor distringit. Atque eius quoque species duae sunt: nam vel inter tunicas is increscit vel in membranis, quae ibi circa venas et arterias sunt, ut eae gravatae occalluerunt. Ac ne ei quidem umori, qui inter tunicas est, una sedes est: nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit. Graeci communi nomine, quicquid est, hydrocelen appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine quo priora habent. Signa autem quaedam[p. 396] communia sunt, quaedam propria: communia, quibus umor deprehenditur; propria, quibus locus. Umorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum levior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris; isque mollis est, si non nimius umor subest: at si is vehementer increvit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus. Venae quoque in scroto inflantur, et, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore. Sedes autem eius sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos ... revertens subit; scrotumipsius albidius: si ducitur, aut nihil aut parvulum intenditur; testiculus ea parte neque visu neque tactu sentitur. At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat. Praeter haec aeque integris tunicis ramex innascitur: cirsocelen Graeci appellant. Venae intumescunt, eaeque intortae conglomerataeque a superiore parte vel ipsum scrotum inplent vel mediam tunicam vel imam: interdum etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum ner-[p. 398]vumque eius increscunt. Ex his eae, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: eae vero, quae mediae imaeve tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam visui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro venarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos venarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet. Cum vero etiam super ipsum testiculum nervumque eius id malum increvit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote alimento amisso. Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit: sarcocelen Graeci vocant. Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert; et nisi celeriter ea inflammatio conquievit, dolor ad inguina atque ilia pervenit, partesque eae intumescunt; nervus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnumquamvarice inplicetur: bubonocelen appellant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: