Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 20] se, ratio idem doceat quod experientia an aliud: si idem, supervacuam esse; si aliud, etiam contrariam. Primo tamen remedia exploranda summa cura fuisse; nunc vero iam explorata esse; neque aut nova genera morborum reperiri, aut novam desiderari medicinam. Quod si iam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris, sed eum protinus visurum cui morbo id proximum sit, temptaturumque remedia similia illis, quae vicino malo saepe succurrerint, et per eius similitudines opem reperturum. Neque enim se dicere medicum consilio non egere et irrationale animal hanc artem posse praestare; sed has latentium rerum coniecturas ad rem non pertinere, quia non intersit, quid morbum faciat, sed quid tollat; neque ad rem pertineat, quomodo, sed quid optime digeratur, sive hac de causa concoctio incidat sive illa, et sive concoctio sit illa sive tantum digestio. Neque quaerendum esse quomodo spiremus, sed quid gravem et tardum spiritum expediat; neque quid venas moveat, sed quid quaeque motus genera significent. Haec autem cognosci experimentis. Et in omnibus eiusmodi cogitationibus in utramque partem disseri posse; itaque ingenium et facundiam vincere, morbos autem non eloquentia sed remediis curari. Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.