Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 344] vinum praeterquam primis diebus recte datur. Corpus contrita plantago et inlita optime tueri videtur.
26 Attonitos quoque raro videmus, quorum et corpus et mens stupet. Fit interdum ictu fulminis, interdum morbo: ἀποπληξίαν hunc Graeci appellant.— His sanguis mittendus est; veratro quoque albo, vel avi ductione utendum; tunc adhibendae frictiones, et ex media materia minime pingues cibi, quidam etiam acres: a vino abstinendum.
27 At resolutio nervorum frequens ubique morbus est: interdum tota corpora, interdum partes infestat. Veteres auctores illud ἀποπληξίαν hoc παράλυσιν nominarunt: nunc utrumque παράλυσιν appellari video. Solent autem qui per omnia membra vehementer resoluti sunt, celeriter rapi; ac si correpti non sunt, diutius quidem vivunt, sed raro tamen ad sanitatem perveniunt; plerumque miserum spiritum trahunt, memoria quoque amissa. In partibus vero numquam acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus est. Si omnia membra vehementer resoluta sunt, sanguinis detractio vel occidit vel liberat. Aliud curationis genus vix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, vitam interim infestat. Post sanguinis missionem si non redit et motus et mens, nihil spei superest; si redit, sanitas quoque prospicitur. At ubi pars resoluta est, pro vi et mali et corpori vel sanguis mittendus vel alvus ducenda
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.