previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 404] non aliena stomacho sint: si ne id quidem tenuit, singuli cyathi vini singulis interpositis horis, donec stomachus consistat. Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, valentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte; quibus tantundem, quantum in his omnibus est, aquae frigidae quam optime miscetur: id enim plus quam vinum ad conprimendum stomachum potest. Supprimendus autem vomitus est, qui per se venit. Sed si nausia est aut si coacuit intus cibus aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est; protinusque, cibis adsumptis iisdem, quos proxime (Section: 9) posui, stomachus restituendus. Ubi sublatus est praesens metus, ad ea redeundum est, quae supra (Section: 7) praecepta sunt.


13 Stomachus lateribus cingitur, atque in his quoque vehementes dolores esse consuerunt. Et initium vel ex frigore vel ex ictu vel ex nimio cursu vel ex morbo est. Sed interdum omne malum intra dolorem est isque modo tarde, modo celeriter solvitur: interdum ad perniciem quoque procedit oriturque acutus morbus, qui pleuriticus a Graecis nominatur. Huic dolori lateris febris et tussis accedit; et per hanc excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita; si gravis, sanguis. Interdum sicca tussis est, quae nihil emolitur, idque primo vitio gravius, secundo tolerabilius est.— Remedium vero est magni et recentis doloris sanguis missus: at sive levior sive vetustior casus est, vel super-

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: