previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 432] Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum intenditur; idque post tempus aliquod levatur exiguaque requies est; somnus interpellatur; febricula oritur; longoque tempore id malum cum inveteravit, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat.— Oportet inprimis conquiescere, siquidem omnis agitatio exulcerat; deinde ieiunium sorbere vini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta; imponere cataplasmata super ventrem, quae reprimunt, quod in superioribus ventris morbis non expedit; quotiensque desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae verbenae sint; portulacam vel coctam vel ex dura muria esse; cibos potionesque eas, quae adstringunt alvum ... Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel tisanae cremorem vel lac vel adipem liquatam vel medullam cervinam vel oleum vel cum rosa butyrum vel cum eadem album crudum ex ovis vel aquam, in qua lini semen decoctum sit, vel si somnus non accedit, vitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint: levant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est. Themison muria dura quam asperrima hic utendum memoriae prodidit. Cibi vero esse debent, qui leniter ventrem adstringant. At ea, quae urinam movent, si ea consecuta sunt, in aliam partem umorem avertendo prosunt: si non sunt consecuta, noxam augent; itaque nisi in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda. Potui, si febricula est, aqua pura calida vel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: