Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 204] minuendus, lac potui dandum, ut acria laeserunt leniantur. Quod at cataplasmata et medicamenta pertinet, is utendum, quae adversum inflammationem proposita sunt (6,1E - 8B26.27). Atque hic quoque Nilei collyrium optimum est: si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulos coctum; aut si id non est, tritici farina eodem modo cocta. Pusula quoque ex inflammatione interdum oriuntur. Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam servanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui (1 EF, 8 F): sin serius quam ut sanguis mitti possit, alvus tamen ducenda est; si id quoque aliqua res inhibet, utique victus ratio servanda est. Medicamentis autem huc quoque lenibus opus est, quale Nilei, quale Cleonis. Id quoque, quod Philalethus vocatur, huc aptum est: murrae, papaveris lacrimae, singulorum P. I; plumbii eloti, terrae Samiae, quae aster vocatur, tracanti, singulorum P. IIII; stibis cocti, amuli, singulorum P. VI; spodi eloti, cerussae elotae, singulorum P. VIII. Quae aqua pluviatili excipiuntur. Usus collyrii vel ex ovo vel ex lacte est. Ex pusulis ulcera interdum fiunt; ea recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et iisdem fere, quae supra in pusulis posui (V.28, 15E).— Fit quoque proprie ad haec quod dia libanu vocatur. Habet aeris combusti et eloti, papaveris lacrimae frictae,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.