Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 304] folii fiat, quo facilius sanescat: idque perpetuum est, ubicumque medicus et quacumque causa cutem excidit. Pure effuso, in alis vel inguinibus, linamento opus non est sed spongia ex vino inponenda est. In ceteris partibus, si aeque linamenta supervacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum, deinde glutinantia super danda: si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex vino expressa debet. Quando autem linamentis opus sit, quando non sit, alias (V.28.11E) dictum est. Cetera eadem incisa suppuratione facienda sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est, facienda esse proposui (V.28.11D seqq.).
3 Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae in volneribus exposita sunt (V.26.26). Nam bona signa sunt somnum capere, facile spirare, siti non confici, cibum non fastidire: si febricula fuit, ea vacare; itemque habere pus album leve, non foedi odoris. Mala sunt vigilia, spiritus gravitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris. Item procedente curatione eruptio sanguinis, aut si, antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete nec firma. Deficere tamen animam vel ipsa curatione vel postea pessimum omnium est. Quin etiam morbus ipse sive subito solutus est, deinde suppuratio exorta est,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.