Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 318] adprehendi et extrahi possit; si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro vel digitis adprehendi vel forfice atque ita educi debet. Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua venit, evelli magis placuit: nam ampliato magis vulnere, aut harundo, si inest, evellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt eaque brevia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi: si ea maiora valentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent, sic evellenda sunt. In sagittis quidem haec observatio est. Latum vero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti vulneri ipsi quoque ingens vulnus adiciamus. Evellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci vocant, quoniam auctorem Dioclen habet; quem inter priscos maximosque medicos fuisse iam posui (prohoem. 8). Lammina vel ferrea vel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conversos uncos habet; ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec iuxta telum transversa demittitur; deinde ubi ad imum mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat. Cum in
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.