Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 534] possumus esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus, ab undecimo vero ali incipiet; ideoque etiam laxior quam primo fascea circumligabitur; fereque ea curatio ad quadragesimum diem perveniet. Quod si metus erit suppurationis, plus malagma quam ceratum ad digerendum proficiet. Si suppuratio vicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit, omnis mora vitanda erit, ne os infra vitietur: sed qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perveniat; idque effundendum. Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit, sic intellegimus: creta Cimolia totum locum inlinemus et siccari patiemur: quo loco maxime umor in ea perseverabit, ibi pus proximum erit eaque uri debebit. Si latius aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum. Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit devinctum, ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt. Ubi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura id malum subsequatur. Nonnumquam etiam levius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non pus sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis; in qua simili ustione utendum est. In spina quoque est quod proprie notemus. Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit, punctiones autem in
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.