Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 152] Quacumque vero corporis parte membrum aliquod resolutum est, si neque movetur et emacrescit, in pristinum habitum non revertitur, eoque minus, quo vetustius id vitium est, et quo magis in corpore senili est. Omnique resolutioni nervorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus: aliquid sperari potest vere et aestate; is morbus mediocris vix sanatur, vehemens sanari non potest. Omnis etiam dolor minus medicinae patet, qui sursum procedit. Mulieri gravidae si subito mammae emacuerunt, abortus periculum est. Quae neque peperit neque gravida est, si lac habet, a menstruis defecta est. Quartana aestiva brevis, autumnalis fere longa est maximeque quae coepit hieme adpropinquante. Si sanguis profluit, dein secuta est dementia cum distentio nervorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem nervorum distentio oppressit, item si in magno alvi dolore extremae partes frigent. Neque is ad vitam redit, qui ex suspendio spumante ore detractus. Alvus nigra, sanguini atro similis, repentina, sive cum febre sive etiam sine haec est, perniciosa est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.