Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 180] multa valentique frictione opus est: nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, sive id ipsum membrum sive per id aliud levamus. At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat. In malis iam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, supra (II. 6, 7) posui. Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est; quae si calorem in cutem evocavit, potest alicui medicinae locum facere.
15. Gestatio quoque longis et iam inclinatis morbis aptissima est; utilisque est et iis corporibus, quae iam ex toto febre carent sed adhuc exerceri per se non possunt, et iis, quibus lentae morborum reliquiae remanent neque aliter eliduntur. Asclepiades etiam in recenti vehementique praecipueque ardente febre ad discutiendam eam gestatione dixit utendum. Sed id periculose fit, meliusque quiete eiusmodi impetus sustinetur. Si quis tamen experiri volet, sic experiatur: si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor visceribus aut capiti aut praecordiis suberit. Et ex toto numquam gestari corpus dolens debet, sive id in toto sive in parte est, nisi tamen solis nervis dolentibus, neque
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.