previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. Samnitibus Apuli se ante proelium1 coniunxissent, ni P. Decius consul iis ad Maleventum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset. [2] ibi quoque plus fugae fuit quam caedis: duo milia Apulorum caesa; spretoque eo hoste Decius in Samnium legiones duxit. [3] ibi duo consulares exercitus diversis vagati partibus omnia spatio quinque mensum evastarunt. [4] quinque et quadraginta2 loca in Samnio fuere in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et octoginta; [5] nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta, sed multo alia illis3 insigniora monumenta vastitatis circa regionumque depopulatarum. [6] Fabius etiam urbem Cimetram cepit. ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi pugnantes ferme nongenti triginta.

[7] inde comitiorum casa Romam profectus maturavit eam rem agere. cum primo vocatae4 Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriae, Ap. Claudius, [8?] consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam ut patricii reciperarent duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis viribus incubuit ut se cum Q. Fabio [p. 414] consulem dicerent. [9] Fabius de se5 eadem fere quae6 priore anno dicendo abnuere. circumstare sellam omnis nobilitas; orare ut ex caeno plebeio consulatum extraheret maiestatemque pristinam cum honori tum patriciis gentibus redderet. [10] Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedavit; facturum enim se fuisse dixit ut duorum patriciorum nomina reciperet, si alium quam se consulem fieri videret; [11] nunc se suam rationem comitiis, cum contra leges futurum sit, pessimo exemplo non habiturum. [12] ita L. Volumnius de plebe cum Ap. Claudio consul est factus, priore item consulatu inter se comparati. nobilitas obiectare Fabio fugisse eum Ap. Claudium collegam, eloquentia civilibusque artibus haud dubie praestantem.

1 A.U.C. 458

2 quinque et quadraginta Walters and Conway: xl et v (or at length) MPFUO: et xl et xv (or at length) TDLA.

3 alia illis Walters and Conway: aliis: illis ς.

4 vocatae ς: uocatum ω.

5 de se Walters (note): primo de se ω: de se primo F.

6 A.U.C. 458

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
  • Cross-references to this page (15):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: