Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. comitiis perfectis veteres consules iussi
bellum in Samnio gerere prorogato in sex menses
imperio.
[2]
itaque insequenti quoque anno L. Volumnio
Ap. Claudio consulibus P. Decius, qui consul in
Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem
populari non destitit agros, donec Samnitium exercitum nusquam se proelio committentem postremo
expulit finibus.
[3]
Etruriam pulsi petierunt, et quod legationibus
nequiquam saepe temptaverant, id se tanto agmine
[p. 416]
armatorum mixtis terrore precibus acturos1 efficacius rati, postulaverunt principum Etruriae concilium.
[4]
quo coacto per quot annos pro libertate
dimicent cum Romanis exponunt: omnia expertos
esse si suismet ipsorum viribus tolerare tantam
molem belli possent;
[5]
temptasse etiam haud magni
momenti finitimarum gentium auxilia. petisse
pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non
possent; rebellasse, quod pax servientibus gravior
quam liberis bellum esset.
[6]
unam sibi spem reliquam
in Etruscis restare; scire gentem Italiae opulentissimam armis, viris, pecunia esse; habere accolas
Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum
suopte ingenio tum adversus Romanum populum,
quem captum a se auroque redemptum, haud vana
iactantes, memorent;
[7]
nihil abesse, si sit animus
Etruscis qui Porsinnae quondam maioribusque eorum
fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos
dimicare pro salute sua non de intolerando Italiae
regno cogant.
[8]
Samnitem illis exercitum paratum,
instructum armis, stipendio venisse, et confestim secuturos, vel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam
ducant.
1 A.U.C. 458
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.