Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. Magnum ea populatio Campani agri tumultum Romae praebuerat;
[2]
et per eos forte dies ex
Etruria allatum erat post deductum inde Volumnianum exercitum Etruriam concitam in arma, et
Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et Umbros
ad defectionem vocari et Gallos pretio ingenti sollicitari.
[3]
his nuntiis senatus conterritus iustitium
indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit.
[4]
nec ingenui modo aut iuniores sacramento adacti
sed seniorum etiam cohortes factae libertinique
centuriati; et defendendae urbis consilia agitabantur
summaeque rerum praetor P. Sempronius praeerat.
[5]
ceterum parte curae exonerarunt senatum L. Volumni consulis litterae, quibus caesos fusosque
populatores Campaniae cognitum est.
[6]
itaque et
supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine
decernunt et1 iustitium remittitur quod fuerat dies duodeviginti; supplicatioque perlaeta fuit.
[p. 438]
[7]
tum de praesidio regionis depopulatae ab2 Samnitibus agitari coeptum; itaque placuit ut duae coloniae
circa Vescinum3 et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium Liris fluvii,
[8?]
quae Minturnae appellata, altera in saltu Vescino Falernum contingente
agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa
deinde ab colonis Romanis appellata.
[9]
tribunis
plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur
P. Sempronius praetor triumviros in ea loca colonis
deducendis creare.
[10]
nec qui nomina darent facile
inveniebantur, quia in stationem se prope perpetuam
infestae regionis, non in agros mitti rebantur.
[11]
avertit ab eis curis senatum Etruriae ingravescens
bellum et crebrae litterae Appi monentis ne regionis
eius motum neglegerent:
[12]
quattuor gentes conferre
arma, Etruscos Samnites Umbros Gallos; iam castra
bifariam facta esse, quia unus locus capere tantam
multitudinem non possit.
[13]
ob haec et—iam4 appetebat tempus—comitiorum causa L. Volumnius consul Romam revocatus; qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo
multa de magnitudine belli Etrusci disseruit:
[14]
iam
tum cum ipse ibi cum collega rem pariter gesserit,
fuisse tantum bellum ut nec duce uno nec exercitu
[p. 440]
geri potuerit; accessisse postea dici Umbros et5 ingentem exercitum Gallorum;
[15]
adversus quattuor populos duces consules illo die deligi meminissent. se, nisi confideret eum consensu populi Romani consulem declaratum iri qui haud dubie tum primus
omnium ductor habeatur, dictatorem fuisse extemplo
dicturum.
[16]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.