Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. nemini dubium erat quin Fabius quintum1 omnium consensu destinaretur; eumque et praerogativae et primo vocatae omnes centuriae consulem
cum L. Volumnio dicebant.
[2]
Fabi oratio fuit qualis
biennio ante; deinde, ut vincebatur consensu, versa
postremo ad collegam P. Decium poscendum:
[3]
id
senectuti suae adminiculum fore. censura duobusque consulatibus simul gestis expertum se nihil
concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam
esse. novo imperii socio vix iam adsuescere senilem
animum posse;
[4]
cum moribus notis facilius se
communicaturum consilia. subscripsit orationi eius
consul cum meritis P. Deci laudibus, tum quae ex
concordia consulum bona quaeque ex discordia mala
in administratione rerum militarium evenirent memorando,
[5?]
quamque2 prope ultimum discrimen suis et collegae certaminibus nuper ventum foret, admonendo;
[6]
Decium Fabiumque uno animo, una mente3 [p. 442]
vivere; esse praeterea viros natos militiae, factis4 magnos, ad verborum linguaeque certamina rudes. ea ingenia consularia esse:
[7]
callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro5 praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos esse.
[8]
his agendis dies est consumptus. postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita.
[9]
consules creati Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius praetor, omnes absentes; et L. Volumnio ex senatus
consulto et scito plebis prorogatum in annum
imperium est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.