Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. Fabius, ut Romam rediit, et in senatu et
productus ad populum mediam orationem habuit,
ut nec augere nec minuere videretur belli famam
magisque in altero adsumendo duce aliorum indulgere timori quam suo aut rei publicae periculo consulere.
[2]
ceterum si sibi adiutorem belli sociumque
imperii darent, quonam modo se oblivisci P. Deci
consulis per tot collegia experti posse?
[3]
neminem
omnium secum coniungi malle; et copiarum satis
sibi cum P. Decio et nunquam nimium hostium fore;
sin collega quid aliud mallet,1 at sibi L. Volumnium darent adiutorem.
[4]
omnium rerum arbitrium et a
populo et a senatu et ab ipso collega Fabio permissum est; et cum P. Decius se vel in Samnium vel2 in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset, tanta
laetitia ac gratulatio fuit ut praeciperetur victoria
animis triumphusque non bellum decretum consulibus
videretur.
[5]
invenio apud quosdam extemplo consulatu inito
profectos in Etruriam Fabium Deciumque sine ulla
mentione sortis provinciarum certaminumque inter
collegas quae exposui.
[6]
sunt quibus ne haec quidem
[p. 458]
certamina exponere satis fuit; adiecerunt3 et Appi4 criminationes de Fabio absente ad populum et pertinaciam adversus praesentem consulem praetoris contentionemque aliam inter collegas, tendente Decio
ut suae quisque provinciae sortem tueretur.
[7]
constare res incipit ex eo tempore quo profecti ambo
consules ad bellum sunt.
ceterum antequam consules in Etruriam pervenirent, Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium
venerunt legionem Romanam castraque oppugnaturi.
Scipio,
[8?]
qui castris praeerat, loco adiuvandam paucitatem suorum militum ratus, in collem5 qui inter urbem et castra erat aciem erexit.
[9]
sed, ut in re
subita, parum explorato itinere ad iugum perrexit
quod hostes ceperant parte alia adgressi. ita caesa
ab tergo legio atque in medio, cum hostis undique
urgeret, circumventa.
[10]
deletam quoque ibi legionem, ita ut nuntius non superesset, quidam auctores
sunt,
[11]
nec ante ad consules, qui iam haud procul a
Clusio aberant, famam eius cladis perlatam quam
in conspectu fuere Gallorum equites, pectoribus
equorum suspensa gestantes capita et lanceis infixa
ovantesque moris sui carmine.
[12]
sunt qui Umbros
fuisse non Gallos tradant, nec tantum cladis acceptum et circumventis pabulatoribus cum L. Manlio
Torquato legato Scipionem propraetorem subsidium
[p. 460]
e castris tulisse victoresque Umbros redintegrato6 proelio victos esse captivosque eis ac praedam ademptam.
[13]
similius vero est a Gallo hoste quam
Umbro eam cladem acceptam, quod cum saepe alias
tum eo anno Gallici tumultus praecipuus terror
civitatem tenuit.
[14]
itaque praeterquam quod ambo
consules profecti ad bellum erant cum quattuor
legionibus et magno equitatu Romano Campanisque
mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et
sociorum nominisque Latini maiore exercitu quam
Romano,
[15?]
alii duo exercitus haud procul urbe Etruriae
oppositi, unus in Falisco alter in Vaticano agro.
Cn. Fulvius et L. Postumius Megellus7 propraetores ambo, stativa in eis locis habere iussi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

