previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. consules ad hostes transgressos Appenninum1 in agrum Sentinatem pervenerunt. ibi quattuor milium ferme intervallo castra posita. [2] inter hostes deinde consultationes habitae atque ita convenit ne unis castris miscerentur omnes neve in aciem descenderent simul; [3] Samnitibus Galli, Etruscis Umbri adiecti. dies indicta pugnae; Samniti Gallisque delegata pugna; inter ipsum certamen Etrusci Umbrique iussi castra Romana oppugnare. [4] haec consilia turbarunt transfugae Clusini tres clam nocte ad Fabium consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi cum [p. 462] donis, ut subinde ut quaeque res nova decreta esset2 exploratam perferrent. [5] consules Fulvio ut ex Falisco, Postumio ut ex Vaticano exercitum ad Clusium admoveant summaque vi fines hostium depopulentur scribunt. [6] huius populationis fama Etruscos ex agro Sentinate ad suos fines tuendos movit. instare inde consules, ut absentibus iis pugnaretur. [7] per biduum lacessiere proelio hostem; biduo nihil dignum dictu actum: pauci utrimque cecidere magisque inritati sunt ad iustum certamen animi quam ad discrimen summa rerum adducta.3 tertio die descensum in campum omnibus copiis est.

[8] cum instructae acies starent, cerva fugiens lupum e montibus exacta per campos inter duas acies decurrit; inde diversae ferae, cerva ad Gallos, lupus ad Romanos cursum deflexit. lupo data inter ordines via; [9] cervam Galli confixere. tum ex antesignanis Romanus milesillac fugainquitet caedes vertit, ubi sacram Dianae feram iacentem videtis; hinc victor Martius lupus, integer et intactus, gentis nos Martiae et conditoris nostri admonuit.”

[10] dextro cornu Galli, sinistro Samnites constiterunt. adversus Samnites Q. Fabius primam ac tertiam legionem pro dextro cornu, adversus Gallos pro sinistro Decius quintam et sextam instruxit; [11] secunda [p. 464] et quarta cum L. Volumnio proconsule in Samnio4 gerebant5 bellum. primo concursu adeo aequis viribus gesta res est ut si adfuissent Etrusci et Umbri, aut in acie aut in castris, quocumque se inclinassent accipienda clades fuerit.

1 transgressos Appenninum Gronovius: transgresso Appennino ω.

2 A.U.C. 459

3 adducta A2 (or A4): adducti F3: addicta (-dita U) ω.

4 A.U.C. 459

5 gerebant ς: gerebat ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
  • Cross-references to this page (19):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: