Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. et in Etruria per eosdem dies ab Cn.
Fulvio propraetore res ex sententia gesta et praeter
ingentem inlatam populationibus agrorum hosti
[2?]
cladem pugnatum etiam egregie est Perusinorumque
et Clusinorum caesa amplius milia tria et signa
militaria ad viginti capta.
[3]
Samnitium agmen cum
per Paelignum agrum fugeret, circumventum a
Paelignis est; ex milibus quinque ad mille caesi.
[4]
Magna eius diei quo in Sentinati agro bellatum
fama est, etiam vero stanti;
[5]
sed superiecere quidam
augendo fidem, qui in hostium exercitu peditum
sexiens centena milia,1 equitum sex et quadraginta
milia, mille carpentorum scripsere fuisse, scilicet cum
Umbris Tuscisque, quos et ipsos pugnae adfuisse;
[6]
et
ut Romanorum quoque augerent copias, L. Volumnium pro consule ducem consulibus exercitumque
eius legionibus consulum adiciunt.
[7]
in pluribus
annalibus duorum ea consulum propria victoria est,
Volumnius in Samnio interim res gerit Samnitiumque exercitum in Tifernum montem compulsum, non
deterritus iniquitate loci, fundit fugatque.
[8]
Q. Fabius, Deciano exercitu relicto in Etruriae
praesidio, suis legionibus deductis ad urbem de
Gallis Etruscisque ac Samnitibus triumphavit.
[p. 476]
milites triumphantem secuti sunt.
[9]
celebrata2 inconditis militaribus non magis victoria Q. Fabi quam
mors praeclara P. Deci est, excitataque memoria
parentis, aequata eventu publico privatoque, filii
laudibus.
[10]
data ex praeda militibus aeris octogeni
bini sagaque et tunicae, praemia illa tempestate
militiae haudquaquam spernenda.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.