Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. Postumius Milioniam oppugnare adortus
vi1 primo atque impetu, dein, postquam ea parum procedebant, opere ac vineis demum iniunctis muro
cepit.
[2]
ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad
octavam fere horam omnibus partibus urbis diu
incerto eventu pugnatum est; postremo potitur
[p. 486]
oppido Romanus.
[3]
Samnitium caesi tria milia ducenti,2 capti quattuor milia septingenti3 praeter praedam aliam.
[4]
inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani
omnibus rebus suis quae ferri agique potuerunt nocte
per aversam portam silentio excesserunt.
[5]
igitur,
simul advenit consul, prino ita compositus instructusque moenibus successit, tamquam idem quod ad
Milioniam fuerat certaminis foret;
[6]
deinde, ut silentium vastum in urbe nec arma nec viros in turribus
ac muris vidit, avidum invadendi deserta moenia
militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret;
[7]
duas turmas sociorum Latini nominis
circumequitare moenia atque explorare omnia iubet.
equites portam unam alteramque eadem regione in
propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis
vestigia nocturnae hostium fugae.
[8]
adequitant deinde
sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus
perviam conspiciunt et consuli4 referunt excessum urbe; solitudine haud dubia id perspicuum esse et
recentibus vestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna relictarum passim.
[9]
his auditis
consul ad eam partem urbis quam adierant equites
circumducit agmen. constitutis haud procul porta
[p. 488]
signis quinque equites iubet intrare urbem et5 modicum spatium progressos tres manere eodem loco, si
tuta videantur, duos explorata ad se referre.
[10]
qui
ubi redierunt rettuleruntque eo se progressos unde
in omnes partes circumspectus esset longe lateque
silentium ac solitudinem vidisse,
[11?]
extemplo consul
cohortes expeditas in urbem induxit, ceteros interim
castra communire iussit.
[12]
ingressi milites refractis
foribus paucos graves aetate aut invalidos inveniunt
relictaque quae migratu difficilia essent.
[13]
ea direpta;
et cognitum ex captivis est communi consilio aliquot
circa urbes conscisse fugam; suos prima vigilia profectos; credere eandem in aliis urbibus solitudinem
inventuros.
[14]
dictis captivorum fides exstitit, desertis
oppidis consul potitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

