previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44. laetitiam utriusque exercitus Romani auxit et ab altera parte feliciter gesta res. uterque ex alterius sententia consul captum oppidum diripiendum militi dedit, [2?] exhaustis deinde tectis ignem iniecit; eodemque die Aquilonia et Cominium deflagravere et consules cum gratulatione mutua legionum suaque castra coniunxere. [3] in conspectu duorum exercituum et Carvilius suos pro cuiusque merito laudavit donavitque; et Papirius, apud quem multiplex in acie, circa castra, circa urbem fuerat certamen, Sp. Nautium,1 Sp. Papirium, fratris filium, et quattuor centuriones manipulumque hastatorum armillis aureisque coronis donavit: [4] nautium propter expeditionem qua magni agminis modo terruerat hostes, iuvenem Papirium propter navatam cum equitatu et in proelio operam et nocte qua fugam2 infestam Samnitibus ab Aquilonia3 clam egressis fecit, [5?] centuriones militesque quia primi portam murumque Aquiloniae ceperant; equites omnes ob insignem [p. 530] multis locis opera corniculis armillisque argenteis4 donat.

[6] consilium inde habitum iamne5 tempus esset deducendi de Samnio6 exercitus aut utriusque aut certe alterius, [7?] optimum visum, quo magis fractae res Samnitium essent, eo pertinacius et infestius agere cetera et persequi ut perdomitum Samnium insequentibus consulibus tradi posset.

[8] quando iam nullus esset hostium exercitus, qui signis conlatis dimicaturus videretur, unum superesse belli genus, urbium oppugnationes, quarum per excidia militem locupletare praeda et hostem pro aris ac focis dimicantem conficere possent. [9] itaque litteris missis ad senatum populumque Romanum de rebus ab se gestis diversi Papirius ad Saepinum, Carvilius ad Veliam7 oppugnandam legiones ducunt.

1 Sp. Nautium ς (chap. xl. § 8): p. nautium ω.

2 qua fugam aldtus: quia fugam ω.

3 ab Aquilonia ς: ab Aquiloniam (or -a) PF: ad aquiloniā (or -am) ω.

4 A.U.C. 461

5 iamne Conway: cum iam nec TDLAς: cum iam MPFu.

6 de Samnio Weissenborn: ab (or a) Samnio ω.

7 Veliam A2 and A5 (marg.): uellam ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.23
  • Cross-references to this page (19):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: