previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. procedente deinde certamine cum aliis partibus multitudo superaret Latinorum, Manlius consul audito eventu collegae cum, ut ius fasque erat, lacrimis non minus quam laudibus debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset, [2?] paulisper addubitavit an consurgendi iam triariis tempus esset; deinde melius ratus integros eos ad ultimum discrimen servari, accensos ab novissima acie ante signa procedere iubet. [3] qui ubi subiere, extemplo Latini, [p. 40] tamquam idem adversarii fecissent, triarios suos1 excitaverunt; qui aliquamdiu pugna atroci cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut praefregissent aut hebetassent, pellerent tamen2 hostem, debellatum iam rati perventumque ad extremam aciem, tum consul triariisconsurgite nuncinquit, [4?] “integri adversus fessos, memores patriae parentumque et coniugum ac liberorum, memores consulis pro vestra victoria morte occubantis.” [5] ubi triarii consurrexerunt integri refulgentibus armis, nova ex inproviso exorta acies, receptis in intervalla ordinum antepilanis, [6?] clamore sublato principia Latinorum perturbant hastisque ora fodientes primo robore virorum caeso per alios manipulos velut inermes prope intacti evasere tantaque caede perrupere cuneos ut vix quartam partem relinquerent hostium. [7] Samnites quoque sub radicibus montis procul instructi praebuere terrorem Latinis.

ceterum inter omnes cives sociosque praecipua laus eius belli penes consules fuit, quorum alter omnes minas periculaque ab deis superis inferisque in se unum vertit, [8?] alter ea virtute eoque consilio in proelio fuit ut facile convenerit inter Romanos Latinosque qui eius pugnae memoriam posteris tradiderunt, utrius partis T. Manlius dux fuisset, eius futuram haud dubie fuisse victoria. [9] Latini ex fuga se Minturnas contulerunt. castra secundum proelium capta, multique mortales ibi vivi oppressi, [p. 42] maxime Campani. [10] Deci corpus ne eo die3 inveniretur, nox quaerentes oppressit; postero die inventum inter maximam hostium stragem coopertum telis; funusque ei par morti celebrante collega factum est.

[11] illud adiciendum videtur, licere consuli dictatorique et praetori, cum legiones hostium devoveat, non utique se, sed quem velit ex legione Romana scripta civem devovere; [12] si is homo qui devotus est moritur, probe factum videri; ni moritur, tum signum septem pedes altum aut maius in terram defodi et piaculum4 caedi; ubi illud signum defossum erit, eo magistratum Romanum escendere fas non esse. [13] sin autem sese devovere volet, sicuti Decius devovit, ni moritur, neque suum neque publicum divinum pure faciet, sive hostia sive quo alio volet.5 qui sese devoverit, Volcano arma sive cui alii divo vovere volet ius est; [14] telo super quod stans consul precatus est hostem potiri fas non est; si potiatur, Marti suovetaurilibus piaculum fieri.

1 A.U.C. 414

2 tamen Walters: ui tamen (ui between points in H and following a point in P2T) ω: ue tamen UA4: ut tamen M: -que tandem Madvig.

3 A.U.C. 414

4 piaculum Walters and Conway (in their note): piaculum hostia (-am U) ω

5 sive . . . volet placed here by Madvig: after diuo uouere uolet ω: omitted by HTDLA.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (46 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mars
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Manlius L. F.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praetor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suovetaurilia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Telum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vulcanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cuneus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Devovere
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Decius Mus
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, MINTURNAE (Minturno) Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONCIL´IUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SUOVETAURI´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MINTURNAE
    • Smith's Bio, Mus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (24):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: