previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. Principes senatus relationem consulis de summa rerum laudare, sed, cum aliorum causa alia esset, ita expediri posse consilium dicere, si,1 ut pro merito cuiusque statueretur, de singulis nominatim [p. 58] referrent populis. [2] relatum igitur de singulis2 decretumque. Lanuvinis civitas data sacraque sua reddita, cum eo ut aedes lucusque Sospitae Iunonis communis Lanuvinis municipibus cum populo Romano esset. [3] Aricini Nomentanique et Pedani eodem iure quo Lanuvini in civitatem accepti. [4] Tusculanis servata civitas quam habebant, crimenque rebellionis a publica fraude in paucos auctores versum. [5] in Veliternos, veteres cives Romanos, quod totiens rebellassent, graviter saevitum: et muri deiecti et senatus inde abductus iussique trans Tiberim habitare, [6?] ut eius qui cis Tiberim deprehensus esset usque ad mille pondo assium3 clarigatio esset nec priusquam aere persoluto is qui cepisset extra vincula capture haberet. [7] in agrum senatorum coloni missi, quibus adscriptis speciem antiquae frequentiae Velitrae receperunt. [8] et Antium nova colonia missa, cum eo ut Antiatibus permitteretur, si et ipsi adscribi coloni vellent; naves inde longae abactae interdictumque mari Antiati populo est et civitas data. [9] Tiburtes Praenestinique agro multati, neque ob recens tantum rebellionis commune cum aliis Latinis crimen, sed quod taedio imperii Romani cum Gallis, gente efferata, arma quondam [p. 60] consociassent. [10] ceteris Latinis populis conubia4 commerciaque et concilia inter se ademerunt. Campanis equitum honoris causa, quia cum Latinis rebellare noluissent, Fundanisque et Formianis, quod per fines eorum tuta pacataque semper fuisset via, civitas sine suffragio data. [11] cumanos Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque cuius Capuam esse placuit. [12] naves Antiatium partim in navalia Romae subductae, partim incensae, rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum appellatum.

1 si placed here by Walters and Conway: in ω it stands before de singulis, but is omitted by PFUT2 (or T3).

2 A.U.C. 416

3 pondo assium lachmann (who wrote assume: pondo ς: passum ω: passuum UOς: passus F4(or F3) HA3: assium Madvig (with hesitation).

4 A.U.C. 416

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (107 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
  • Cross-references to this page (69):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lanuvini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Municipes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navalia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nomentani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pedanis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praenestini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rostra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suessulanis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suggestus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tiberis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tiburtes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tusculani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antiates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aricia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veliterni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Civitas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clarigatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Commercia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Conubium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cumanis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Formianis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Forum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fundanis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, LANUVIUM (Lanuvio) Latium, Italy.
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, VELITRAE (Velletri) Italy.
    • Harper's, Concilium
    • Harper's, Dediticii
    • Harper's, Fetiāles
    • Harper's, Forum
    • Harper's, Latium
    • Harper's, Rostra
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONCIL´IUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DEDITI´CII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FETIA´LES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FORUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HOSPI´TIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LATI´NITAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MEDDIX TUTICUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ROSTRA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TEMPLUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARI´CIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAMPA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´PUA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CUMAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FO´RMIAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FUNDI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ITA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LANU´VIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LATIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NOMENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PRAENESTE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SCA´PTIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VELITRAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VOLSCI
    • Smith's Bio, So'spita
  • Cross-references in general dictionaries to this page (24):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: