previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. eodem tempore et Nymphius praetorem Samnitium arte adgressus perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus aut circa Palaepolim aut in Samnio esset, sineret se classe circumvehi ad Romanum agrum, non oram modo maris sed ipsi urbi propinqua loca depopulaturum. [2] sed ut falleret, nocte proficiscendum esse extemploque naves deducendas. quod quo maturius fieret, omnis iuventus Samnitium praeter necessarium urbis praesidium ad litus missa. [3] ubi dum Nymphius in tenebris et multitudine semet ipsa impediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus, Charilaus ex composito ab sociis in urbem receptus, cum summa urbis Romano milite implesset, tolli clamorem iussit: ad quem Graeci signo accepto a principibus quievere, [4] Nolani per aversam partem urbis via Nolam ferente1 effugiunt. Samnitibus exclusis ab urbe, ut expeditior in praesentia fuga, ita foedior, postquam periculo evaserunt, [5?] visa, quippe qui inermes nulla rerum suarum non relicta inter hostes, ludibrium non externis modo sed etiam popularibus, spoliati atque [p. 104] egentes domos rediere. [6] haud ignarus opinionis2 alterius, qua haec proditio ab Samnitibus facta traditur, cum auctoribus hoc dedi quibus dignius credi est, tum foedus Neapolitanumeo enim deinde summa rei Graecorum venitsimilius vero facit ipsos in amicitiam redisse. [7] Publilio triumphus decretus, quod satis credebatur obsidione domitos hostes in fidem venisse. duo singularia haec ei viro primum contigere, prorogatio imperii non ante in ullo facta et acto honore triumphus.

1 via Nolam ferente T2Ax: uiam nolam ferentem (-tes O) ω.

2 A.U.C. 428

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
  • Cross-references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Neapolitanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nolanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nymphius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Palaepolis.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Proconsulis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Provincias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Publilius Philo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumphi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAMPA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NEA´POLIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Smith's Bio, Ny'mphius
    • Smith's Bio, Philo, Publi'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: