Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31. Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est ut,
qua virtute rem publicam
ab infestissimis hostibus defendissent,
eadem se,
cuius ductu auspicioque vicissent,
ab impotenti
crudelitate dictatoris tutarentur:
[
2]
venire amentem
invidia,
iratum virtuti alienae felicitatique;
furere
quod se absente res publica egregie gesta esset;
malle,
si mutare fortunam posset,
apud Samnites
quam Romanos victoriam esse;
[
3]
imperium dictitare
spretum,
tamquam non eadem mente pugnari vetuerit qua pugnatum doleat.
et tunc invidia impedire virtutem alienam voluisse cupidissimisque
arma ablaturum fuisse militibus,
ne se absente
moveri possent;
[
4]
et nunc1 id furere,
id aegre pati,
quod sine L.
Papirio non inermes,
non manci milites
fuerint,
quod se Q.
Fabius magistrum equitum
duxerit ac non accensum dictatoris.
[
5]
quid illum
facturum fuisse,
si,
quod belli casus ferunt Marsque
communis,
adversa pugna evenisset,
qui sibi devictis
hostibus,
re publica bene gesta,
ita ut non ab illo
unico duce melius geri potuerit,
supplicium magistro
equitum tunc victori minetur?
[
6]
neque illum
[p. 120]
magistro equitum infestiorem2 quam tribunis militum,
3 quam centurionibus,
quam militibus esse.
si posset,
in omnes saeviturum fuisse:
[
7]
quia id nequeat,
in
unum saevire;
etenim4 invidiam tamquam ignem summa petere;
in caput consilii,
in ducem incurrere;
si se simul cum gloria rei gestae exstinxisset,
tunc victorem velut in capto exercitu dominantem,
quidquid licuerit in magistro equitum,
in militibus
ausurum.
[
8]
proinde adessent in sua causa omnium
libertati.
si consensum exercitus eundem qui in
proelio fuerit in tuenda victoria videat et salutem
unius omnibus curae esse,
inclinaturum ad clementiorem sententiam animum.
[
9]
postremo se vitam
fortunasque suas illorum fidei virtutique permittere.